Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 426 » Pag 498 - 498

Arch. Capit. Arezzo n. 426
498
498

368
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Breve recordationis de his que
hacta sunt inter Guilielminum de Subiano et canonicam sancti Donati. Veniens Guilielminus
cum Ildibrandino germano suo et Beneintende et aliis hominibus iuravit fidelitatem
Adonulfo preposito et suis catholicis successoribus et canonicis pro tempore in
ecclesia beati Donati servientibus, confirmans eis cartam quam fecit de Subblano et
Caliano; et refutavit eis omnem querimoniam, quam adversus eos fecerat. Dicebat
enim quod prepositus debebat ei [reddere omne]s fructus quos in tempore guerre amiserat
de Subiano. Firmiter quoque promisit ipse et frater eius Ildibrandinus singulis
annis reddere pensionem V solidorum. Factum est hoc in presentia A(donulfi) prepositi
et Iohannis presbisteri et camerarii, Viventii, Guidonis, Iohannis presbiterorum, magistri
Iohannis de sancto Quirico et Aliotti presbiteri, quoque Ildibrandini et Gregorii canonicorum
aliorumque plurium, anno dominice incarnationis [M]. c. lxiii, mense novembri,
in choro beati Donati, regnante Frederico imperatore.
Torna all'inizio