Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.667 » Pag 223 - 225

4.667
223
225

223
In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense iunius, undecima indictione. Ideoque nos mulieres nomine adelghisa filia
(deest nomen) qui fuit uxore brocconi, et foska et delecta, qui sumus germane et filie
predicti brocconi et iamdicte adelghise, una mecum iamdicta foska esset maraldus viro
meus, et mecum iamdicta delecta adesset iohannes viro meus, et ego berengarius, qui fuit
de alamanna et modo sum abitantes in territorio salernitano, et uxore abuit gisa filia predicti
brocci et iamdicte adelghise, et ipsa gisa in meo mundio fuit defunta, clarefacimus
nos omnes, quoniam nobis est pertinentes abere cum nostris consortibus rebus in locum
trans-boneia, ubi maiano dicitur, salernitane finibus, qui est rebus ipsa insirtetum et bacibum
uno teniente, et est infra ec finis et mensuras: a septemtrionis fine bia, inde passi
quinquaginta quinque: ab occidente sunt passi quadraginta sex; et da inde rebolbente in
ipsa pars occidentis inde passi triginta septem et pedes duo: et da inde rebolbente in pars
224
orientis, sicut poiu et media clusame discernit, inde passi quinquaginta sex et pedes tres
et medium: et da inde rebolbente in pars meridie erga ipsa clusamen inde passi nobem
et pedes duo et planta ...... iterum rebolbente in pars orientis inde passi biginti: a pars
orientis fine, sicut termini discernunt usque ipsa bia, qui est priore fine, inde passi octuaginta
tres; et in medio per trabersum da ipsa bia qui est a pars septemtrionis, usque
ipsa clusamen qui est a pars meridie, est per latitudo passi octuaginta quinque: tota omnis
supradicta mensuria mensurata ad passum qui singnatum est in columna marmorea
de ecclesia sancti maghtei de archiepiscopio salernitano; de ec bero res infra predicte finis
et mensuras, ut diximus, nobis iamdicte mulieres et mihi iamdictus beregneri pro parte
ipsius grise est exinde pertinentes nobis quartam partem pro sortione, qui fuit ipsius
brocconi, qui fuit vir et genitor et socero nostro, et de ipsa quartam partem et de predicta
rebus mihi iamdicte adelghise est exinde pertinentem inclita quartam partem per
meum scriptum morgincap, quod ipse vir meus mihi emissum abuit in die nostre copulationis,
et nobis iamdicta fosca et delecta et beregneri est exinde pertinentem de inclita
ipsa quartam partem, et inclite tres sortis, et congruum est nobis iamdicte mulieres et
predictus beregneri inclita ipsa quartam partem, qualiter superius diximus, nobis pertinet,
illos donare ursi filio iohanni qui dicitur de l’ancilla dei; et ideo nos iamdicte mulieres
et beregneri bone nostre boluntatis per absolutione supradicte gloriose potestatis, quem
nobis dandum direxit per ragemprandus iudicem, ante illum et aliis idoneis omnibus, per
anc cartulam nos mulieres fosca et delecta, consentientem nobis ipsi viribus nostris et una
cum illis, in cuius mundium palamfacimus esse, et mihi iamdicte adelghise consentiente
ipse filie mee, communiter nos tote et ego iamdictus berengneri donabimus adque ad semper
abendum confirmabimus tibi esdicto ursi inclita ipsa quartam partem de rebus ipsa
infra ipse finis et mensurie cum bice de ipsa bia, ad securiter et firmiter amodo et semper
tu tuique eredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, inclita ipsa quartam partem
de rebus ipsa infra ipse finis et mensurie, abendum, possidendum, dominandum, omnia
exinde faciendum que bolueritis. unde pro confirmandam et stabiliscendam nobis anc nostra
donatione a presentis iusta legem launegilt communiter a te iamdicto urso exinde
recepimus auri solidos de tari boni decem et octo ana tari quattuor per solidum in omnis
deliberatione, sicut inter nos combenit; de qua per bona combenientia nos supradicte mulieres
et ego iamdictus berengneri et nos iamdicte fosca et delecta, consentientem ipsi viribus
nostris, commune consensum et una cum illis guadia tibi iamdicto ursi dedimus, et
mediatores tibi posuimus nos ipsos et iohannes filius concilii; et per ipsa guadia obligabimus
nos supradicte mulieres per consensum de mundoalt nostri et nostri eredibus amodo
225
et semper antistandum et defensandum vobis vestrisque eredibus: similiter ego iamdictus
berengneri obligabit me et meos eredes semper antistandum et defensandum vobis vestrisque
eredibus, et nos omnes toti communiter vobis, et cui cartula ista in manum paruerit,
tota suprascripta quartam partem de rebus ipsa infra ipse finis et mensurie, quod est nostra
sortione, cum bice de ipsa bia da omnis omines omnique partibus; et si taliter illos
tibi tuique eredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, defensare non potuerimus,
tunc, sicut in lex langnobardorum de donum et launegilt continet, ita nos et nostris eredibus
adimpleamus et persolbamus vobis vestrisque eredibus iustitia; quod si taliter omnia
suprascripta per supradicto ordine vobis, et cui cartula ista in manum paruerit, non adimpleberimus,
aut si nos nostrique eredibus quomodocumque per qualecumque ratione
quesierimus illum vel exinde eos vobis tollere aut contrare, aut si quodcumque causationes
exinde preposuerimus, per ipsa guadia componere obligabimus nos supradicte mulieres
et ego iamdictus berengneri et nostros eredes, tamen nos iamdicte mulieres per consensum
de ipsi vir et mundoalt nostri, tibi iamdicto ursi vel ad tuos eredes, vel cui cartula ista
in manum paruerit, quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta vobis
adimpleamus, et questio et causatio nostra et de nostris eredibus sint exinde tacita et bacua;
et quando vos, et cui cartula ista in manum paruerit, de supradicta nostra donatione et
de monimen exinde continentem per vos ipsis bolueritis esset auctores, potestatem abeatis
vice nostra in omnibus exinde causare et finem facere, qualiter bolueritis; et licentiam
et potestatem abeatis causare cum illi ominibus et partibus, qui abuerit monimen continentem
ex ipsas rebus, et inde cum eis de ipsa monimen ordine facere, sicut consuetudo
terre istius est; et quando nos vel nostros eredes de supradicta nostra donatione quesieritis
exinde abere autorem, nos autem et nostros eredes illum vobis, et cui cartula ista
in manum paruerit, defensemus et omnia vobis adimpleamus, sicut superius legitur, per
iamdicta guadia et obligata pena, et ego iamdictus iohannes, qui sum mediator, sum biro
predicte delecte et filius predicti concili: ec supradicta rebus infra predicte finis et mensuras
coniunta est cum alia rebus ipsius ursi, sicut sue cartule parationis continet, et taliter
scribere rogabimus te iaquintus notarius, actum salerno.
+ Ego qui supra ragemprandus iudex
+ Ego alfanus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio