+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino nostro Ioannes porfirogenito magno Imperatore anno trigesimo
hoctabo: sed et alexium eius filium porfirogenito magno Imperatore anno
undecimo: die nona decima mensis iunyi indictio octaba neapoli: Vysus
itaque fuit me videlicet leone visconte de illa fidantia de caput de
monte: filio quondam scampi visconte de illa fidantia de illi sorelli: querere
te videlicet domino iohanne venerabili presbytero filio quidem domini
stephani clerici qui nominatur paparone: custus vero ecclesie bocabulo beatissimi
seberi. christi confessoris qui sita est intus anc civitatem neapolis
in platea publici que nominatur radio solis qui et gurgite dicitur de regione
summa platea: de integre due corrigie de terra iuris proprie de memorata
ecclesia sancti seberi unde tu custus esse videris: simul posita vero
in loco qui nominatur ianula. iusta memorato loco caput de monte una
cum arboribus et fructoras suas et cum piscinis et palmentis et subscetorias
suas et cum introitas et anditas . . . . . seum et omnibusque eius
generaliter et integro pertinentibus et coheret ad una de memorate corrigie
129
de memorata terra de memorata ecclesia pertinente a parte meridiana
est terra ecclesie sancti stephani pictuli . . . de domina est quidem domina
trocta honesta femina que nominatur marogta . . . conius subscripti
domini gregorii cognomento cummano et a parte septentrionis terra ecclesie
sancti petri qui appellatur hat palatine unde iterum memorato domino
gregorio qui nominatur cummano cum memorata conius sua domini.
sunt. et a parte orientis est semita comunis et a parte occidentis est bia
publici. qui badit at miana et at plures locoras: et ad ipsa halia corrigia
de memorata terra propria de memorata ecclesia sancti seberi. iterum coeret
sibi a parte orientis est memorata semita comunis: et a parte occidentis
est memorata bia publici et a parte meridie est terra de memorata
ecclesia sancti petri at palahtine: et a parte septentrionis est terra de iohanne
isabro et de petro isabro uterinis germanis filiis quondam gregorii
qui fuit naturali quondam petri turziuli quem procreabi in illa serbientis . . .
unde vos quesibi dicendo pars mea hatbersus te hut de memorate corrigie de
memorata terra proprie de memorata ecclesia et de omnibus pertinentibus.
fidantias et data seu collectas exiebat pro parte de ipsi normanni et pars tua
dicebat ut veritas non exxet hset defise et scalognate fuisset het siat da
quindecim dies da hante illa morte de illu principe iordanum: et pars mea
dicebat ut veritas non esset: de qua multa haltercatione exinde inter nos
abuimus et perreximus exinde in publici at legem: et iudicatum est exinde
inter nobis oc iudicium hut si babaluerit pars nostra tibi pro vice de ipsi
normanni iurare et dicere cum aliis duobus personibus de ipsi normanni ut
de memorate corrigie de memorata terra de memorata ecclesia fidantias et
data seu collecta exinde exisset quindecim dies ante illa morte de ipsu
principe iordanu. et ego et anterioribus meis illut tullissemus: daretis nobis
illos pro ipsa ecclesia. sin autem: iurare uno discipulo tuo pro vice de memorata
ecclesia hante hte michi et dicere ut memorata corrigie de memorata
terra de memorata ecclesia defise et scalognate fuisset. da quindecim dies ante
morte de ipsu principe iordanum. et da inde in antea fidantias vel data haut
collectas. exinde non exisset et poneremus tibi et per te in ipsa ecclesia exinde
taliter anc chartulam recetatiba securitatis ut inferius dicimus: et quia
pereximus at sancta dei ecclesia ut ego cum duobus personibus ordinatibis
130
de ipsi normanni nobis exinde iurare et non fuimus ausi ut bobis
exinde iuraremus ego in presentis recepi ab ipso discipulo tuo memoratum
sacramentum dicente nobis ut superius asseruistis et definibimus exinde
tecum in omnibus proinde et nos per anc chartulam et per eodem iudicio
promicto et affirmo tibi et per te in ipsa ecclesia quia numquam presummo
ego aut posteris seu heredibus meis vel alia quabis personas pro vice nostra
et pro vice de ipsi normanni nos vel posteris nostris aut ipsa ecclesia sancti
seberi querere vel molestare memorate corrigie de memorata terra defise
de memorata ecclesia pro qualiscumque data vel fidantia haut collectas per
nullum modum in perpetuum: et qui te vel posteris tuis aut ipsa ecclesia
exinde quesierit per nos aut per posteros seu heredibus nostris aut pro
vice nostra et de ipsi normanni ego et heredibus meis tibi tuisque posteris
et in ipsa ecclesia personas illas exinde desuper tollere et tacitos facere
debeamus asque omni data occansione.
+ ego iohannes filius domini iohannis testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis testi subscripsi +
+ ego petrus filius domini sergi testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione +
|