Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.29 » Pag 109 - 110

1.29
109
110

109
+ In nomine Domini. Anno tricesimo hoctabo principatus domni Landolfi
magni principis et qua
rtodecimo anno principatus domni Paldolfi excellentissimi
principis filii eius, mense augustus, septima indictione. Memoratorium
factum a me Petrus, filio cuidam Iohanni, de hoc quod ante idoneos homines
subscriptos testes, tunc Paulus clericus atque abbas rector ecclesie vocabulo
Sanctorum Apostolorum Philippi et Iacobi, secum abentem advocatorem Iaquintus
notarium, bona sua boluntate per fustem dedit et tradidit michi ad teniendum
et lavorandum vineam et terram et aspro uno tenientem, quod eadem ecclesia
pertinentem abet foras hanc Beneventi civitatem non longe flubio Seretella
atque prope ecclesia Sancti Ianuarii, et quibus eadem terra et binea
et aspro quod michi ad teniendum atque ad lavorandum dedit ex omni parte
per hec finis esse videtur: de una parte fine via antica; de alia parte fine vinea
Martini filii cuidam Ursi et qualiter vadit fine rebus ipsius ecclesie; et da duabus
partibus fine rebus predicte ecclesie vocavulo Sanctorum Apostololorum Filippi
et Iacobi et coniungit se in prioras fines. Infra omnes vero predictas finis
tunc ipse Paulus clericus atque abbas cedit et tradidit michi ad teniendum et
110
laborandum. Ea ratione ut amodo et usque ad sex annos completos potestates
abeam ego et meis heredibus in predictis rebus infra predictas finis tenere et dominare
et ibidem residere et abitare cum causa mea et cum hominibus meis et
omnem hutilitatem nostra ibidem peragere, sicut in propria causa nostra, et
potestates abeamus ibidem casa seu palearium facere, ubi residere et abitare
vale
amus sicut diximus. Tantum ipse terre debeamus omni anno laborare
at
que cultare et seminare iuxto ordine tempore suo, sicut terre meruerint,
et omnem frugium, quod inde Dominus nobis dederint funditus sint in nostram
proprietatem, tantum debeamus exinde ei dare terraticum secundum consuetudinem
loci illius; et ipsa vinea debeamus laborare atque propaginare bona
iuxto ordine tempore suo, sicut vinea meruerint, ut in omnibus pareant bona
lavorata atque cultata, sicut vinea meruerint; vinum vero, quibus inde Dominus
dederint, debeamus illut dividere inter nos ibidem foras ad palmentum et
ad tinam; ego vel meis heredibus tollamus inde medietatem et ipse Paulus venerabilis
abbas et sui successoribus tolla inde integram reliquam medietatem
ad partem ipsius ecclesie, et faciamus eis scire ut ante eum aut ante missi eius
pisemus ipsa uba, similiter faciamus de ipso victu alio ut ante eis levemus de
ipsa area ipso victualio; et si ibidem orto fecerimus similiter demus exinde eis
terraticum secundum consuetudinem loci illius, et si pomam ibidem abuerit,
debeamus illa cultare et colligere et demus inde ei integram medietatem, et
ipso aspro debeamus cultare et curam bonam inde abere, tantum debeamus inde
tantos palos cappilare quanto nobis oporte fuerit pro ipsa vinea palanda
omni anno usque in eodem constitutum. Ad predictum namque eodem constitutum
potestates abeamus exinde exire et arremire cum omnia causa nostra,
et ire ubi voluerimus, sine contradictionem ipsius Pauli venerabilis abbatis et
de suis successoribus et sine cuiuscumque requisitionem. Unde bona sua
boluntate tunc ipse venerabilis abbas, ordine convenientie, iuxta legem secus
abentem eodem advocatorem, guadiam michi dedit et mediatorem michi posuit
Areghisi clericum filium cuidam Marini, ut si omnia qualiter superius legitur
ipse et suis successoribus michi meisque heredibus non adimpleverint, aut si
hoc retornare vel removere quesierint,et si predictis rebus non defensaverint
cum via et an di to suo decem solidos constantinatos ipse et sui successoribus
seu pars predicte ecclesie michi meisque heredibus penam componere obligavit
per eadem guadia et predicto mediatore et obligata pena. Verumtamen hoc
declaramus quia supradicta sua traditione dedit et tradidit illut michi ipso campo
da ipse caselle cum ipso aspro et cum ipsa vinea. Ego Iaquintus notarius
interfui.
+ Ego Areghisi clericus.
+ Ego Mansu.
Torna all'inizio