|  | 
 + In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri iohanni et nono anno
 principatus domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense martius decima indictione.
 Memoratorium factu a me dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie pertinentem supradicti
 domni principibus de intus anc salernitanam cibitatem inter muro et muricino, eo
 quod ante presentia hadenolfi iudex et comes, et ibique astantibus subscripti idoneos testes una
 mecum teudericus advocatore nostrum, coniunti sumus cum ursu fili quondam iaquinti propter
 intentionem quod inter nos abuimus, de rebus et casis, que fuit cuidam petri filio truppoaldi,
 que pertinentes est rebus ipsa per datum ipsius petri supradicto domni iohanni principi, et per
 ipsum domnus princeps et domna sichelgaita ipsa rebus et terra cum casa fabrita solarata de
 intus ec cibitatem a super porta rotense est pertinentes in eadem ecclesia sancte marie. Unde
 ipse ursus dixerat, ut de omnis rebus et de ipsa terra et casa que fuit ipsius petri soceri
 suo, ei exet pertinentes per datum predicti petri tres sortis, et mirande uxori sue filia predicti
 petri una quartam pars a pars maralde genetrice sua que fuit uxore ipsius petri. unde ego
 ei dixerat. ut in eadem rebus nullam sortionem ille aut ipsa uxore sua deveret abere, pro
 eo quod ipse petrus omnis rebus sua venumdatum abuit ipsius domni iohanni principi, unde
 ibique per partes ostedimus monimen quod continevat, sicut superius diximus, set tantum ipse
 ursus mihi preposuit intentionem ut ipsa cartula quam ego hostedit, qualiter ipse petrus omnis
 rebus sua dedit ipsius domni iohanni principi falsam exe; unde ego ei guadiam datam
 habuit de ipsa cartula adverandum iustam legem. Modo autem, ut dictum est, sumus coniunti
 exinde finem faciendum; set antequam per legem inter nos illut fineremus, per colloquium bonorum
 ominum venimus inde ad vona conbenientiam et per largietatem et absolutionem supradicti
 domni iohanni magnificus princeps sublaxabit et remisit ad potestatem ipsius ursi et
 predicte mirande uxori sue tota et inclita supradicta terra cum casa fabrita solarata de
 intus ec cibitatem a super ipsa porta rotense, omnis rebus de locum sepi et castanientum mari,
 de quantum quantoque pertinentes fuit ipsius petri de ipsa rebus de eodem loco sepi et per actum
 de eodem locum, et illut de verninianum et illut de licinianum, que sunt pecie due, una
 cum binea et alia vacua cum aliquantis arboribus quod ipse ursus et predicta uxore sua per
 firma cartula dicevat datum abet cuidam iohanni filio ipsius truppoaldi per finis et mensuriis
 ipsa pecia bacua: de super capite fine rebus que fuit ipsius petri, que ipsa nostra ecclesia retinet,
 sunt inde passi biginti duo, et revolbente in pars meridie passi biginti octo, et iterum revolbente
 
 in pars orientis passi biginti duo, et da inde rebolbente in ipsa pars meridie usque
 bia publica que pergit per ipsa pratella, passi centum biginti tres, et per ipsa bia sunt
 passi quinquaginta: ha partibus occidentis sunt passi centum sexaginta quadtuor, et in medium
 per trabersum passi quadraginta. ipsa halia pecia de terra cum binea ibique propinquo
 est per mensuria longitudo in omni loco passi biginti sex, latitudo passi quadtuordecim, ad iustu
 passum totum fuit mensuratum. ec totum, sicut superius diximus, de ipsa terra cum casa, et
 illut de sepi et peractum de ipso locum, et dupinum, et toderada, et tribium, et aqua palomvara,
 et illut de vernianum et de licinianum per ipsa mensuria, totum a funditus quantum
 ipsius petri et predicte uxori sue fuit pertinentes abere, illut eorum sublaxabimus, ut omni
 tempore illis et illorum eredibus securiter illut sibi abere et omnia inde facere quod voleret,
 absque contrarietate de pars ipsius nostre ecclesie; et obligavit me et pars ipsius ecclesie
 omni tempore illut eorum et ad eorum eredibus antistare et defensare da ominibus
 et partibus, qui pro pars et datum ipsius ecclesie aut pro pars et datum ipsius domni iohanni
 principi illorum et ad eorum eredibus exinde emiserit quodcumque causationes, et non aliquit
 pars ipsius nostre ecclesie exinde tollere aut contrare querat; et si aliquit exinde eorum
 tollere aut contrare quesierimus et taliter illut eorum non defensaberit pars ipsius nostre
 ecclesie, ad compositionem obligo me supradictus abbas meosque successores et pars ipsius
 nostre ecclesie componere ipsorum viri et uxori et ad illorum eredibus duocentos aurei
 solidos costantinianos, et guadiam ego una cum ipsum advocatorem meum illorum dedit,
 et medius illorum exinde posuit iaquintus filius petri. Et ipsi amboque vir et uxor pro taliter,
 tamen ipsa miranda per consensum ipsius viri sui in cuius mundium se dicevant supiacerent,
 manifestaverunt se mihi da omnis alia rebus, quanta quantoque fuit pertinentes
 ipsius petri et predicte maralde uxori sue per suum morgincah a foras illut quod superius eorum
 sublaxabimus, totum ipsius nostre ecclesie exet pertinentes, et, nec per testes, nec per monimen,
 nec per nulla quoque inventa rationem exinde cum pars ipsius nostre ecclesie causare
 aut contendere non poteret. Et per vona combenientia sue bolumtatis, tamen ipsa miranda
 per consensum ipsius viri sui, unanimiter parique consensum guadia nobis dederunt et mediatorem
 nobis posuerunt adelari thio suo filium mascini; et per ipsa guadia obligaberunt se
 suosque filios et eredes omni tempore ipsa rebus, unde superius mihi manifestaverunt, antistare
 et defensare ad pars ipsius nostre ecclesie da ominibus et partibus, qui pro illorum pars
 et datum aut pro pars et datum ipsorum petri et maralde genitor et genetris et socerum et
 socera illorum ad pars ipsius nostre ecclesie exinde emiserit quodcumque causationes, et non
 aliquit exinde tollere aut contrare querat. Si autem, sicut dictum est, taliter illut in eadem ecclesia
 non defensaberit et aliquit exinde tollere aut contrare quesierit, tunc per vona convenientia
 
 per ipsa guadia componere obligavit se ipsi supradicti vir et uxor suosque filios et
 heredes mihi vel in pars ipsius ecclesie duocentos aurei solidos costantinianos. Veruntamen
 dedimus eorum licentiam, ut sic maneant illis et faciant cum ipsi pastenatori exinde, sicut et
 ego inde facere debuit. quod scripsit ego ursu notarius.
 + ego qui supra adenolfus.
 |  |