Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1365 » Pag 272 - 272

8.1365
272
272

272
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gysulfi glorioso principe,
mense ianuarius, secunda indictione. ego rendene filia quondam marro et relicta sum iaquinto
filio quondam iohanni profiteor me abere quarta pars per meum ascriptum morgincapud
michi emissum a predicto viro meus et congruum michi est per combenientia venumdare
pro vice de ipsa mea quarta tibi mulier nomine maria monacha filia quondam iaquinto qui
sumus toti de camilla et in eodem loco exinde venumdare ……. mensura. a pars occidentis
abet passi sex et cubita dua et planta una, de superna pars a meridie sunt passi
decem et octo. et descendente secus ipsa sepis orientis partibus sunt passi triginta tres et abiente
a septentrione et cornum dante et feriente in prima fine sunt passi triginta et cubiti tres et
palmo uno cum omnia infra se abentibus et vice de viis. sicut michi eidem mulier est congruum
et omnia per memetipsa egi quia illius etatis me esse confiteor cui nec autori nec curatoribus
auxilium esse indiget et coram ydoneis hominibus per hanc cartulam venumdedi atque remisi
tibi eidem mulier suprascriptis rebus ut hexinde faciatis et possideatis et dominetis et
omnia exinde faciatis que volueritis absque omni mea et de meis heredibus contrarietate et
per firmam stavilitatem ego rendene recepi a te maria monacha auri tari sex in omni deliberatione.
De qua per conbenientia ego rendene guadiam tibi maria monacha dedi et fideiussorem
tibi posui maraldo filio quondam iohanne de loco ancilla dei. et per ipsam guadiam
obligavi me et meis heredibus semper defensandum tibi eidem mulier scriptis rebus da omnes
homines. et quando per vos ipsos volueritis exinde esse defensores cum omni ratione quas
inde abueritis, licentiam abeatis. Quod si taliter omnia ego mulier et meis heredibus tibi
predicta mulier et ad tuis heredibus vel cui per te datum vel alienatum paruerit, non adimpleberimus
et aliquit exinde tollere vel contrare vel causare voluerimus per nos vel per summissas
nostras vel per quolivet ingenium vel ratione per ipsam guadiam obligo me et meis heredibus
ad componendum tibi predicta mulier et cui per te datum vel alienatum paruerit et cui videlicet
scriptum in manu paruerit viginti solidi aurei constantini et quod supra legitur firmiter permaneat.
et sicut supradictum est, ego rendene omnia per memetipsa egi, quia illius etatis me esse
confiteor cui vocatori vel curatori auxilium esse indiget. Quod scribere rogabimus te landus
presbiter et notarius et interfui.
+ Ego romoaldo presbiter.
+ Signum manum urso filius quondam stabile.
Torna all'inizio