|
304
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense nobembri
concurrente indictione tertia. Dum coram presentia domni Petri
reverentissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis,
quod situm est foris ac civitate in loco Metiliano, essem ego
Iohannes iudex cum pluribus hominibus, inter quos affuit Guaiferius
filius quondam Iohannis comitis, et ipse Guaiferius clarificavit
sibi pertinere medietatem de ecclesia Sancti Michaelis Archangeli
et Beati confessoris et pontificis Martini, que constructa est
foris ac Salernitana civitate in loco Pasciano in cacumine montis
et de omnibus rebus ipsi ecclesiæ pertinentibus et dixit rem
in qua ipsa ecclesia constructa est esse cum arbusto et insiteto et querceto
et silba et vineis et vacuo et per fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas: a parte orientis finis media serra qualiter
305
incipit a medio vallone per quod viam ducit sed non per totum
... mediam ipsam serram passus ducentos quinquaginta
tres, et ab ipsis passibus a media ipsa serra revolvit in parte quasi
septemtrionis per latere ... passus quinquaginta septem
usque alteram serram predicti montis in qua unum lapidem fixum
esse videtur, et est per latitudinem ipsa ... recte ascendente
per mediam ipsam serram passus quadraginta quinque et medium
usque obsidam predicte ecclesie; ab ipsa parte septemtrionis qualiter
... ipsi quinquaginta septem passus completi sunt,
et recte transversante ipsum montem usque mediam alteram serram
suprascripti ... quinquaginta septem usque lapidem magnum
qui in ipsa serra est, et est ibidem per longitudinem ipsa res ab
ipso lapide recte ascendente per mediam ipsam serram passus
quadraginta sex et cubitus unus usque cantonem campanarii ipsius
ecclesie qui in ipsa parte respicit, et ab ipso lapide in quo
ipsi sexaginta septem passus completi sunt recte vadit in ipsa
parte occidentis per latere ipsius montis passus nonaginta
usque via antiqua propria ipsius ecclesie, que olim ad ipsam ecclesiam
ducebat, et est ibidem per latitudinem ipsa res a
completis ipsis nonaginta passibus recte ascendente usque cantonem
... coquine ipsius ecclesie qui aspicit in partem occidentis
passus sexaginta octo et medium, et ab ipsis nonaginta
passibus recte vadit in ip ... propria ipsius ecclesie et dimittit
eam et recte vadit per medium limitem passus centum viginti
duo; ab ipsa parte occidentis finis sicut medius limes et media
sepes discernit et mensurati recte intra ipsam rem prope ipsam
finem passus centum quinquaginta sex usque medium ipsum
vallonem; a parte meridiei finis medium ipsum vallonem
et per eum mensurati passus trecentos quattuor usque in priorem
finem. necnon et ipse Guaiferius ostendit unam cartulam ... Et
sicut ipsi Guaiferio congruum fuerat, sua voluntate per convenientiam
per hanc cartulam, pro salutis anime sue atque animarum suprascripti
genitoris et genitricis sue optulit in ipso monasterio Sancte
Trinitatis integram medietatem de iamdicta ecclesia et de omnibus
306
ad eam pertinentibus in quibus constructa est per suprascriptas
fines et mensuras et de integro eo quod ipse Romoaldus ipsi Ademario
abbati ut suprascriptum est venundederat et de omnibus aliis
rebus ipsi ecclesie pertinentibus cum omnibus intro habentibus cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum medietate
de suprascripta ... ea ratione ut semper sit in potestate suprascripti
domni Petri abbatis et successorum eius et liceat illum
et successores eius et partes suprascripti monasterii de eo facere
quod voluerint. altera vero medietas ex eo pertinet in ipso monasterio
Sancte Trinitatis per datum suprascripti Alfani filii Petri
et Aloare ... ipse Guaiferius exinde dedit *** monacho
ipsius monasterii pro parte eiusdem monasterii Sancte Trinitatis
et fideiussorem pro eiusdem monasterii parte posuit Ademarium
filium quondam Landolfi comitis, et per ipsam guadiam
ipse Guaiferius obligavit se et suos heredes ... domno abbati
et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii integrum
illud quod in eodem monasterio ut dictum est optulit ab
..., quando ipse domnus abbas et successores eius vel pars
ipsius ipsum Guaiferium et eius heredes de ipsa terra de predicto
loco Forma defensores habere quesierint, dent eis suprascriptam
cartulam iusta ratione salvam habendam diebus sexaginta et
per omnes vices ipse Guaiferius et eius heredes illud quod ex eadem
terra in ipso monasterio optulit partibus ipsius monasterii ab
omnibus hominibus defendant, et post completos ipsos dies
cartulam ipsam salvam qualem eis data fuerit in ipso monasterio
reddant. et ipse Guaiferius tribuit licentiam ut, quando ipse
domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint,
potestatem habeant illud quod ipse Guaiferius in ipso monasterio
optulit per se defendere qualiter voluerit cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint; et si sicut superius
scriptum est ipse Guaiferius et eius heredes non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam ipse Guaiferius obligavit se et
suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus eius
et partibus suprascripti monasterii trecentos auri solidos constantinatos.
307
verumtamen hoc memorari facio quoniam ipsam guadiam
et iamdictum fideiussorem ipse domnus abbas suscepit pro
parte suprascripti monasterii. Et taliter tibi Iohanni notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
+ Ego Ademarius notarius me subscripsi.
| |