Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.26 » Pag 99 - 102

1.26
99
102

99
+ In nomine Domini. Tricesimo quarto anno principatus domni Landolfi
magni principis et decimo anno principatus domni Paldolfi excellentissimi
principis filii eius, mense aprilis, quarta indictione. Memoratorium factum
a me Roffrid, filio quondam Ionis clerici, de oc quod ante subscriptos
testes coniunxi me in bonam convenientiam cum Cennamus germanus meus
super ipsam hereditatem nostram de loco Pini, que sunt vineis et terris pertinentem
nobis per hereditationem iuxta legem ex eodem genitorem nostrum
et quod usque modo inter nos ad communem possedimus. Et continuo
fecimus exinde inter nobis dibisionem iuxta nostram voluntatem, velut inter
nobis convenientiam fuit. Et statim bona sua voluntate tunc ipse Cennamus
100
germanus meus per fustem dedit et tradidit michi in sortem ex predicta rebus
nostra de eodem loco Pini omnino habendum et possidendum ego et meis
heredibus per hec finis, que est integram medietatem ex eadem rebus: de
uno capite cum proprio limite et termiti positi a rebus Landolfi filii Petri
Muti; de uno latere similiter cum proprio limite et proprii termiti a rebus de
filii bone memorie Audoaldi comiti et descendente et rebolbente et vadit usque
in via antiqua, qui est inter hec mea portionem ex eadem rebus et rebus
Dauferi filii Sikelpotonis, et descendente erga eadem via et vadit usque in rebus
eiusdem Landolfi et iterum revolbentem et vadit per termiti positi inter
hec mea portionem et ipsa rebus eiusdem Landolfi, ab inde vero iterum revolbentem
et descendentem per media tornatoria inter hec mea portionem ex
eadem rebus et vinea predicti Landol:fi usque in ipso limite; de subtus vero
quod est a pede cum proprio eodem limite; de alio namque latere cum portione
eiusdem Cennami germani mei ex eadem rebus coniuntum est, et directum
salientem inter hec mea portionem et ipsa sorte eiusdem germani mei et reconiungentes
se in iamdicto limite de capite, que est prioras :fines. Per hec vero
fines, que prelegitur, in integrum ipse nominatus Cennamus germanus meus illut
michi in sortem dedit et tradidit cum inferius et superius atque cum omnibus
infra predicte finis habentibus et cum via et andito per eadem sua portionem
quam et per ipsa rebus eiusdem Landolfi, sicut continunt ipsa monimina
nostra; unde omni tempore ego et meis heredibus et missi nostri cum
omnibus nostris utilitatibus ire et redire debeamus tam ad ipsa fontana communem
quam et usque in via puplica, et de ipsa aqua ex predicta fontana tanta
tollere et portare debeamus omni tempore quanta nobis oporte fuerit pro
omnibus nostris utilitatibus, ad semper ego et meis heredibus illut abendum
et possidendum in integrum per supradicte finis, et omnia quod voluerimus
exinde faciendum sine contradictione eiusdem et de eius heredibus et sine
cuiuscumque requisitionem a parte illorum. Et ego pro hoc dedi et tradidi ei
in sortem reliqum ex ipsa rebus, que est integram medietatem per ille finis
sicut continet ipsum brebe eius de ipsa dibisionem, quibus a parte mea exinde
aput se firmatum retinet. Et statim bona sua voluntate tunc ipse Cennamus
germanus meus talem michi fecit repromissionem atque obligationem, ut si
aliquando tempore ipse vel suis heredibus mecum haut cum meis heredibus
per quacumque inbenta ratione causare haut contendere quesierint de quantum
michi in sortem dedit per istum brebe dibisionis, volendum inde nobis aliquid
tollere vel minuare haut contrare seu de nostra illut subtraere proprietatem
et dominationem haut si hoc qualitercumque remobere quesierint, viginti
solidos constantinatos tam se ipse nominatus Cennamus germanus meus quam
et suis heredibus michi meisque heredibus componere obligavit, et in antea
omni tempore exinde adversus nos per invitis tacitis semper permaneant
102
et sortem ipsam, qualiter prelegitur, omni tempore in antea nobis firma permaneat
per eadem obligata pena. Et ego Carus clericus et notarius interfui.
+ Ego Garipoto clericus.
+ Ego Poto.
Torna all'inizio