|
+ Quartodecimo anno principatus domni Iohannis et nono anno domni Guaimarii eius
mense Martio decima indictione.
Locatio terrae (quam ecclesia sancti Maximi habet
) facta a Maione archidiacono et abbate praedictae ecclesiae,
coram Landoarem comitem, domno Martino filio Theodori. Munus locationis hoc
fuit — Dare uno quoque anno tempore vindemiae medietatem supradictae ecclesiae et
terraticum secundum consuetudinem ipsius loci. Haec charta fuit exarata per Petrum clericum
et notarium.
+ ego qui supra landoari
+ ego leo
+ ego mirandus
+ ego ioannes.
| |