Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.55 » Pag 69 - 69

1.55
69
69

69
+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri ademarii mense septembrio septima
indictione. brebe emissa a nos grimuald comes, qualiter venerunt nostram presentiam madolo
vestararius superius domni nostri et lupipertus filius lupi libertus quondam domni audeperge;
tunc ipse madulus ostedit brebe sigillatum repetitionis, quomodo a suprascripta potestate
concessa fuissent illi omnes res et pertinentia que fuit iohanni filio rapperti libertus hermenaldi
episcopi, qui dicebat esse in loco qui vocatur lanium salernitane finibus. post relectum brebem
ipsum interrogabimus ipsum lupipertum, quod ad hec respondere vellet: ipse enim statim ostedit
cartulam, qualiter suprascripta domna audeperga donasset rem suprascripti rapperti ipsius
lupiperti et angeli fratri eius. relecta cartula ipsa, dixit ipse madulu: ego non quero sortem rapperti,
sed quero sortem iohanni filii eius, sicut mihi a suprascripta potestate concessa est. nos
quidem comes interrogavimus suprascriptum lupipertum, si ipse prefatus iohannes fuit filius
ipsius rapperti vel si post mortem ipsius rapperti ipse suprascriptus iohannes filius eius remansit;
at ipse manifestus est dicens, quod ipse iohannes filius fuisset ipsius rapperti et post mortem
ipsius rapperti remansisset ipse iohannes filius eius. nos quidem comes taliter audientes manifestationem
suprascripti lupiperti iudicabimus, ut ipse nominatus madolo secundum suum brebe
securiter suprascriptam rem ipsius iohanni possidere absque ipsius lupiperti vel de eius heredibus
requisitionem perpetuis temporibus, et proinde hunc brebe emisimus, ut in posterum recordetur.
hoc factum est in sacro salernitano palatio mense et indictione suprascripta feliciter.
+ ego grimoald ita novi.
Torna all'inizio