Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.778 » Pag 113 - 114

5.778
113
114

113
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri guaimarii, et
octavo anno principatus domni guaimarii eius gloriosi principibus, mense nobember,
nona indictione. Ideoque ego mauro subdiaconus filius pinnini subdiaconi, dum te puella
nomine aldana filia petri ad meo te sociavi coniugio, tunc in alia die nubtiarum ante
parentes et amicos nostros hostendi unc livellum scribtum a testibus roboratum secundum
ritus ientis nostre langnobardorum, probterea nominate uxori mee trado tivi quartam partem
de omnibus rebus meis stavile vel movile, idest de casis et intrinsecus casis, de bineis
et terris, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis finis et biis, de culta atque inculta,
res movile atque inmoventibus, de servos et ancillas, de peculia magna et parba, seu quod est
paternam vel maternamque substantia, seu et diebus vite mee parare et conquidere potuero,
de totum tivi prefate uxori mee siat potestatem iusta legem, omnia exinde faciendum
que tivi placuerit; et neque a me superius viro tuo, et neque a meis eredibus, neque a
nullis quemquam hominibus aveatis exinde aliquando aliquam requisitionem, set semper
114
illut firmiter avere et possidere baleatis, et taliter scribsi ego romoaldo diaconus et notarius.
+ Ego disidius clericus
+ Ego romoaldus subdiaconus.
Torna all'inizio