Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.102 » Pag 316 - 318

9.102
316
318

316
+ [In] nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab
incarnatione eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo
nono anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense februario nona indictione. Dum coram
presentia domni Leonis religiosissimi abbatis monasterii Sancte
et individue Trinitatis, quod constructum est foris hanc
Salernitanam civitatem in loco Metiliano, essem ego Petrus
iudex cum aliis hominibus, inter quos erat Blacta filia quondam
Marini Atrianensis, qui dictus est da lu Por[tu, que fuerat
uxor] Mauri Atrianensis cognomento Gran[ita filii quondam
Ma]stali, Iohannes mon[ach]us [suprascripti] monasterii
317
ostendit unam cartulam ... . Cum autem suprascripta cartula
fuit ostensa, sicut ipsi Blacte congruum fuit, bona sua voluntate,
per convenientiam, per hanc cartulam, secundum legem
et consuetudinem Romanorum venundedit ipsi domno abbati
integram quartam partem de tota ipsa medietate quam sibi
et ipsarum filiarum suarum ut suprascriptum est remanserat de
omnibus suprascriptis rebus, que ut supra dictum est ipsi
Mauro viro suo pertinentes fuerant, ex quibus antea ipsa
Blacta et predicte filie sue iamdictam medietatem ipsi
domno abbati, sicut suprascripta cartula continet, venundederant,
cum omnibus que intra ipsam quartam sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice eius de ipsis viis [et
cum] simile portione de ipsa fontana et de omnibus ipsis
muniminibus ex ipsis rebus continentibus. ea ratione ut semper
integra ipsa quarta pars quemadmodum supra legitur permaneat
in ipso monasterio Sancti Leonis et liceat ipsum
domnum abbatem et succes[sores eius] et partes suprascripti
monasterii Sancti Leonis de ea facere quod voluerint.
et propter confirmationem huius venditionis ipsa Blacta suscepit
ab ipso domno abbate statutum pretium auri solidos
quinquaginta quorum quisque habebat tarenos quattuor
de moneta [Amal]fitanorum in omni deliberatione. illud
vero aliud quod ipsis alteris hominibus pertinuit, sicut suprascripta
cartula divisionis continere videtur, totum pertinet ipsi
monasterio Sancti Leonis. et per convenientiam ipsa Blacta
secundum eandem legem et consuetudinem [Rom]anorum
guadiam ipsi Iohanni monacho pro parte ipsius monasterii
Sancti Leonis dedit et fideiussorem ei pro ipsius monasterii
parte posuit Maurum qui vocatur Pappacarbone filium
quondam Marini, et per ipsam guadiam ipsa Blacta obligavit
se et suos heredes semper [defen]dere ipsi domno abbati
et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sancti
Leonis integrum illud quod eidem domno abbati sicut suprascriptum
est vendidit ab omnibus hominibus, et tribuit licentiam
318
ut, quando ipse iamdictus domnus abbas et successores
suos et pars ipsius monasterii Sancti Leonis voluerint,
potestatem habeant illud quod ipsa Blacta sicut suprascriptum
est vendidit per se defendere qualiter voluerint cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut
superius scriptum est ipsa Blacta et suos heredes ipsi
domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii
Sancti Leonis non adimpleverint et suprascripta vel
ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam ipsa Blacta obligavit se et suos heredes
componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus
suprascripti monasterii centum auri solidos constantinatos.
suprascripta fecit ipsa Blacta ut dictum est secundum
eandem legem et consuetudinem Romanorum. Et taliter tibi
Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Ademarius notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio