Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.970 » Pag 147 - 150

6.970
147
150

147
+ In nomine domini Vicesimo tertio anno principatus salerni domni nostri guaimarii
glorioso princes, et tertio anno principatus eius capue, et secundo anno ducatus illius amalfi
et surrentu, mense februarius, nona indictione. Memoratorium factum a nobis desiderio et
iohannes comites palatii, qui sumus germani et filii quondam iaquinti comitis palatii, Ante
presentia grimoaldi comiti et iudici Coniunti sumus ad bonam combenientia cum lando
148
comes palatio thio nostro, propter ad compreendendum et confirmandum inter nos de rebus
que abemus Ulter flubio siler, in locum ubi dicitur ad mercatellu, que sunt terris cum
bineis et bacuum et silbis, Unde per ipso lando thio nostro ante os annos ipsa rebus fuit
dibisa cum predicti germani sui, et fecit inde tres sortis per finis et mensurie, qualiter ic
subter legitur, et per partes inter se inde compreenserunt singule sortis et mensurabimus,
modo prius ipsa sortione quod nos compreensimus et retinemus: prius inde mensurabimus
Una pecia de terra bacua et est per finis et mensurie: a pars occidentis fine ipsa sortione,
quod ipse lando comes comprensit, inde est per longitudo passi duocenti octo: a pars
septemtrionis fine pullo et lagu paulino, inde sunt passi centum quadragintaduo: A pars
orientis fine ipso lagu paulino, inde sunt passi centum sexaginta: a pars meridie fine
bia comune que badid ad ipso lagu, inde sunt passi centum octuaginta quadtuor: ista
pecia est terra cum binea et bacuum. Seu et mensurabimus alia pecia de terra cum binea
et bacuum. Seu et mensurabimus alia pecia de terra cum binea, quod retinemus in
eodem loco, et est per finis et mensurie: a pars occidentis fine terra cum binea de
sortione ipsius landoni comiti, inde sunt passi viginti duo: a pars meridie fine terra cum
binea de sortione ipsius landoni thio nostro, inde sunt passi triginta sex: a pars orientis
similiter fine ipsius landoni comiti, inde sunt passi duodecim: a pars septemtrionis fine
ipsa bia comune, que badit iusto flubio siler, sunt inde passi triginta sex. Alia pecia
de terra cum binea ibique quod nos retinemus in nostra sortione, et est per finis et mensurie:
a pars occidentis fine sortione ipsius landoni thio nostro, inde sunt passi quinquaginta
: a pars meridie fine media sepe mensurata iusta ipsa sepe passi biginti duo: a pars
orientis similiter fine media sepe mensurata iusta ipsa sepe passi alii quinquaginta; a pars
septemtrionis fine terra cum binea, que est sortione predicti landoni comiti et inde bia
discernit, inde sunt passi quadtuordecim;.seu et retinemus pro nostra sortione Una pecia
cum binea quod pastenabit leo amalfitanus, que de due parti de iber tempus aqua ibi se
aduna, totum istut infra predicte finis et mensurie est sortione nostra. Seu et mensurabimus
ipsa sortione ipsius landoni comiti: in primis mensurabimus Una pecia de terra cum
binea et est per finis et mensurie: a pars. meridie fine bia comune, inde sunt passi sidecim
et medium: a pars orientis fine ipsa portione nostraque germani a pars septemtrionis
fine bia comune: a pars occidenti fine bia comune. Alia binea ipsius landoni comiti
abet fines et mensurie: a pars orientis fine ipsius landoni thio nostro, inde sunt passi
quadraginta sex: a pars septemtrionis similiter fine ipsius landoni thio nostro, inde sunt
passi quindecim: a pars occidentis abet passi alii quadraginta sex: a pars meridie abet
passi viginti tres. Alia terra cum binea ibique ipsius landoni comiti abet finis et mensurie:
149
a pars occidentis fine nostra et fine ipsius landoni thio nostro, abet inde passi biginti
duo: a pars meridie fine nostra, abet inde passi undecim minus gubitum, et rebolbente in
pars septemtrionis passi quadtuor, et rebolbente iusta fine ipsius landoni thio nostro in
pars orientis passi triginta sex et medium: a pars orientis fine carbonario qui totum est
de ista sorte: a pars septemtrionis fine ipsa bia comune; alia pecia de terra que est sortione
ipsius landoni comiti, est per finis et mensurie: a.. pars septemtrionis fine limite qui
est iusto pullo, inde sunt passi centum quadraginta; abinde rectum descendente in pars
meridie, sicut terminatum est et coniungente in pantano de tammarici et abinde rectum
pergente in pars occidentis iusta comunali et limite: a pars occidentis fine ipsa sortione
predicti landoni thio nostro, sicut terminatum est. Alia pecia de terra, quod ipse lando
comes retinet pro sua sortione, et est ibi coniunta in pars septemtrionis que de super parte
coniuntum est ad ipsa bia comune que badit ad ipso lagu: a pars occidentis fine ipsa sortione
ipsius landoni thio nostro, sicut terminatum est. Alia pecia de terra sortione predicti
landoni comiti ibique a super et coniuntum ad ipsa bia comune que badit ad ipso
lagu: a pars occidentis fine ipso flubio siler: de pede similiter fine ipsa bia: a pars orientis
fine ipsa nostra sortione, inde est per longitudo passi duocenti octo, et abinde qualiter
ascendit in pars septemtrionis et trabersante ipso pullo et pergente in ipsa pars septemtrionis
et coniungente in pullo qui est coniuntum ad recolfo, et abinde ascendente et coniungente
in medio ballone manumfactum et per medio ipso ballone pergente et coniungente
in ipso flubio siler, totum istut infra predicte finis et mensurie est sortione predicti
landoni. Seu et mensurabimus ipsa sortione ipsius landoni thio nostro; primitus quidem
mensurabimus inde Una pecia de terra cum binea, et est per finis et mensurie: a
pars septemtrionis fine ipsa bia comune, inde sunt passi triginta quadtuor et medium: a
pars orientis fine ipsa sortione nostra et fine ipsius landoni comiti, inde sunt passi septuaginta:
a pars meridie fine comunalia, inde sunt passi sidecim: A pars occidentis fine sortione
ipsius landoni, inde sunt passi quadraginta sex et ibi duo termini ficti sunt, abinde
rebolbente. in parte occidentis iusta sortione ipsius landoni comitis passi quindecim.
Alia pecia de terra bacua et binea uno teniente, quod est sortione ipsius landoni thio nostro,
abet finis et mensurie: a pars occidentis fine ipso ballone de ipse binee predicti landoni
comiti et abinde rebolbente in parte occidentis iusta ipsa sortione de ipsa binea predicti
landoni comiti, sicut rebolbit et coniungente ad ipsa nostra sortione et abinde descendente
iusta fine nostra et coniungente ad ipsa comunalia, et abinde rebolbente iusta
ipsa comunalia in pars orientis per limite del arenosa rectum et coniungente ad ipsa
sortione ipsius landoni comiti, et abinde rectum ascendente inter ambo ipse sortis per termiti
150
et coniungente in ipsa bia comune que badit ad ipso lagu, et abinde rebolbente in
parte occidentis iusta ipsa bia et coniungente in ipso ballone priore fine abet inde passos
sexaginta sex. Alia pecia de terra bacua et silba uno teniente de ipsa sortione ipsius
landoni thio nostro et est per finis et mensurie: a pars orientis incipiente ab ipso flubio
siler et pergente in pars meridie iusta fine rebus de ecclesia nostra comune sancti nicolai
que ibi constructa est, inde sunt passi septuaginta sex, abinde pergente in pars occidentis
et coniungente in pantano qui est iusta bia plubbica, et exiente rectum in ipsa
pars occidentis et coniungente in plaio de ipso flubio, et abinde assendente et coniungente
in plaio, et abinde rebolbente et coniungente in ipso flubio et abinde ascendente iusto
ipso flubio, sicut rebolbit, et coniungente in priore fine, totum istut compreensit ipse lando
thio nostro in sua sortione: tota suprascripta mensuria mensurata fuit ad iusto passum;
tantum ipso flubio, et ipsi lagu, et piscatorie, et badora de ipso flubio et de ipso lagu
et sedilie, ubi case et redita abemus et bacuum, omni tempore communiter siant de nos
vel de nostros eredes, Et qualiter sortis ipse compreensimus, sic inter nos illas tradidimus
cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de ipse bie,
ad securiter et firmiter amodo et semper nos et nostris eredibus illut, sicut compreensimus,
inter nos illut abendum, dominandum, possidendum, unasquisque pars de sua sortione
faciendum omnia quod boluerit, absque unus alterum contrarietate vel requisitione.
Unde in eo ordine per combenientia guadia nobis ipse lando thio nostro posuit nobis fidemiuxore
adelferi comes filius quondam imetanci comiti, et ipse lando comes posuit nobis
fidemiuxore iohannes comes filius quondam rodegrimi, Ut si taliter omnia suprascripta
per supradicto ordine illis vel illorum eredibus nobis nostrisque eredibus non adimpleberint
et aliquit inde contradixerint, aut si malo ordine super sortem nostram, quas compreensimus,
ire presumserit, per ipsa guadia componere obligaberunt se ipsi nominati lando
comes palatio et lando comes, nobis nominati disiio et iohannes comes palatii, vel ad
nostris eredibus trecentos aureos solidos constantinos et in suprascripta dibisione quemammodum
superius legitur, firmiter omni tempore permanerent et ipso superius disturbatum
legit nostraque, quod scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Torna all'inizio