|
75
+ In nomine Domini. Vicesimo secundo anno principatus domni Paldolfi
gloriosi principis et septimodecimo anno principatus domni Landolfi magnifici
principis filii eius, mense augusto, prima indictione. Ideoque nos i sumus
Madelbertu presbiter filius Iohanni, et Iohannes nepote eius et filius quondam
Iohanni, et Ragemprandu filius Pantani, et Crescentiu filius Adelmundi ex civitate
Telesia clarefacimus quia per subcepsionem iusta legem et per munimen
pertinentem habemus ad communiter rebus in loco ubi dicitur Cortesani et in
locum ubi dicitur Titernu quam et in locum ubi vocatur Piscinole, in ac parte
76
ipso predicto Titernu finibus eiusdem Telesine civitatis, tam per finis quam
et extra finis velut per omnia ipsa monimina nostra est continentem. Modo vero
congruum abemus illut in integrum rebus ipsis, quantum nobis legibus pertinet,
donare Aldemari et Audoaldi comitibus germanis et filii bone memorie
Audoaldi comiti. Quapropter nos qui supra Madelbertus presbiter et Iohannes
et Ragemprandu et Crescentiu, ideo dum nobis utriusque congruerentur
vona etenim nostra voluntate hante Folio iudicem et alios subscriptos testes, per
hanc quoque videlicet cartula unianimitterque consensu donabimus vobis superius
dictis Aldemari ed Audoaldi comitibus germanis et filii supradicti Audoaldi
comiti integris ipsis rebus et terris nostris, quod abemus pertinentem in supradictis
locis; in Curtesani et in Titernu et in predicto loco Piscinole in ac parte ipso
predicto Titernu finibus Telesia, quod superius patefecimus nobis pertineret
per subcepsionem et per iamdicta monimina nostra, quod commune abemus
cum aliis nostris consortibus velut superius declarabimus. Ideo in integrum
rebus ipsis, quantum quantoque nobis inde est pertinentem, iusta legem
vobis qui supra Aldemari et Audoaldi germanis comitibus donabimus pariter
cum integra nostra portione de ipsa monimina de predictis rebus et terris continentes
et pertinentes abendum et possidendum; unde pro hanc nostra donatione
vobis confirmandam iusta legem, recepimus a vobis exinde launegild secundum
legem mantello uno. Ea videlicet ratione ut hamodo et semper vos
qui supra Aldemari et Audoaldus germanis comitibus et vestris heredibus
securiter hac firmiter abeatis et possideatis integra supradicta nostra donatione,
velut prelegitur. et faciatis exinde omnia quod volueritis sine nostra et de
nostris heredibus contradictione, vel cuiuscumque requisitione; de quibus obligamus
nos qui supra Madelbertus presbiter et Iohannes et Ragemprandu et
Crescentiu donatobus et nostris obligamus heredibus vobis, qui supra Aldemari
et Audoaldi comitibus, et ad vestris heredibus integra supradicta nostra
donatione, velut prelegitur, vobis antistare et defendere debeamus tam ha
parte huxoribus nostre quam et ab omnibus hominibus ab omnique partibus
iusta legem; quod si predicta nostra donatione vobis defendere noluerimus,
aut si non potuerimus, primitus namque de colludio legibus vobis ad
sancta Dei evangelia iurare obligamus et ferquidem donum, id est consimile,
sicut in lege Langobardorum scriptum est, una cum inferius et superiusque
suis adque cum biis et anditis suis et cum suis omnibus pertinentiis, nos
et nostris heredibus vobis vestrisque heredibus ibique in ipsis locis componere adque
restituere obligamus, una cum omnibus suis remeliorationibus secundum
Langobardorum legem, et licentiam et potestatem habeatis, quando vobis necesse
fuerit, ipsa monimina quibus sr pra vobis donabimus et ista cartula in
78
causationes et in iudicio hostendere ad relegendum et cum vestris causatoribus
de predicta nostra donatione causare et omnem definitionem facere, sicut et
nos inde facere debuerimus, et securiter possidete, et aput quemcumque hominem
suspectionem abueritis ut de ipsa monimina vobis et de predictis rebus
continentem abeat et inbenire potueritis, liceat vos exinde causare et illam ad
vestram propietatem recolligere et pro defensionem illam abere, et quando volueritis
ut nos illut vobis antistemus et defensemus remittere debeatis aput nos
ipsa monimina, quanta inde abueritis, ut non sint falsata aut capsata, et nos
antistemus et defensemus rebus ipsis, sicut supra vobis promisimus adque obligati
sumus. Nam si nos, qui supra Madelbertus presbiter et Iohannes et Ragemprandu
et Crescentiu donatoribus, aut nostris heredibus vobiscum, qui supra
Aldemari et Audoaldi comitibus, aut cum vestris heredibus vobiscum causaberimus
aut contendere presumserimus, volendum inde vobis tollere vel minuare
aut de vestra tollere potestate et dominatione, aut si hanc nostra donatione
qualitercumque dirrumpere aut retornare seu remobere quesierimus, et
non fecerimus et conpleverimus vobis ea omnia, que superius legitur, viginti
solidi constantinati tam nos quam et nostris heredibus vobis vestrisque heredibus
componere obligamus; et in antea omni tempore exinde adversus vos et
vestris heredibus per invitis tacitis permaneamus, et per invitis vobis adinpleamus
ea, que superius legitur, per supradicta obligata pena. Quam te Adelgrimus
clericum et notarium taliter scribere rogabimus. Actum Telesias. Feliciter.
+ Ego qui supra Folio me subscripsi.
| |