Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.868 » Pag 258 - 259

5.868
258
259

258
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Waimari glorioso principe,
filio quondam domni guaimari qui fuit princeps, mense martius, secunda indictione,
Ideoque ego maraldo filio quondam dauferius clarefacio me havere rebus in loco batolla,
unde sum havitantem, et congruum mihi est benumdare una pecia de terra, quod ante hos
dies commutavit cum alfani filio quondam stefani, ad domno laurentius beneravilis abbas
monasterii sancti archangeli, qui situm est in mons coraci de cilentum, et de sicut mihi
congruum est, predictus maraldus mihi ante ydoneis subscripti hominibus remisit tivi iamdicto
domno laurentius beneravilis abbas ipsa scriptio, quod da ipso alfanus retineo per
commutatione de ipsa pecia de terra que coniuncta est cum rebus eidem monasterii, ubi
ipsa molina factam habetis, et per hanc cartulam benumdedit tivi eidem benerabili abbati
ipsa pecia de terra per fines et mensura, sicut cartula continet quod ..... aput te retinet
quod ego eam tivi remisit, ut amodo et semper tu iam predictus domno laurentius
beneraviles abbati, et tuis posterioribus, et rectores ipsius monasterii, ipsa pecia de terra
cum omnia intus havente et vice de viis, et sicut in cartula est ascriptum quod tivi remisit,
ad securiter et firmiter illud habendum, dominandum et omnia inde faciendum quod
volueritis; et pro firmam stavilitatem recepit a te aurei solidi quinque ana quatuor tari
per unusquisque solidos in omni finitione, sicut inter nos stetit. De qua per combenientia
ego predictus maraldus guadia tivi iamdicto domno laurentius beneravili abbati
dedit, et mediatorem meipsum inde posuit; et per ipsam guadia obligo me ego iamdictus
maraldus et meis eredibus amodo et semper defensandum tivi eide iamdicto abbati, et ad
tuis posterioribus, et ad rectores ipsius monasterii, cuncta suprascripta nostra venumdatione
da partibus uxori mee, et cui per nos datu, aut donatum, vel venumdatum, seu per quolivet
titulum alienatum vel obligatum paruerit, da aliis vero hominibus et partibus qualiter
bolueritis, cum ipsa ratio quod vovis ammissimus, et cum omni monimine et ratione
quas inde habere potueritis; quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine bobis
non adimpleverimus, et removere vel contrare illud vobis quesierimus per quolivet ingenium
vel ratione, obligo me ego iamdictus maraldus et meis heredibus ad componendum
ad tivi qui supradicto domno laurentius benerabili abbati, et ad tuis posterioribus, et ad
259
rectores ipsius monasterii, et cui ipsa scriptio quod vobis remisimus, vel cui cartula ista
pro vice ipsius monasteri in manu paruerit, quinquaginta solidos constantinos per eadem
guadia et obligata pena, et in antea questio et causatio nostra aput ipsum monasterium
fiant inde tacita et bacua, et taliter scribere rogavimus te talarico presbiter et notarius,
actum cilento.
+ Ego landolfus presbiter
+ Ego romoaldus presbiter.
Torna all'inizio