Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Diplom. Fior. S. Giovanni Evang. di Pratovecchio » Pag 479 - 480

Arch. Diplom. Fior. S. Giovanni Evang. di Pratovecchio
479
480

354
Ieroninius Dei gratia aretinus episcopus venerabili abbatissę Sophye monasterii sancti Iohannis evangeliste siti in loco qui dicitur Pratoveclo, eiusque sororibus ibidem Deo famulantibus, salutem et benedictionem. Religiosis desideriis et piis petitionibus dignum est assensum prebere et equitatis ratio postulat, ut sancta postulatio pium sequatur
effectum. Unde, karissima in Domino filia, tuis petitionibns annuentes, concedimus tam
quam in officio tuo in predicta ęcclesia sancti Iohannis succedentibus et predicto monasterio ecclesiam quamdam iuris nostri et nostri episcopatus, prope civitatem aretinam, iuxta castrum quod nuncupatur Pulia, qua est dedicata ad honorem sancti Illari
et sancti Sepulchri, salva nimirum debita reverentia eius plebis sub cuius parrochia
p. 480
esse dignoscitur. Item concecdimus et perpetuo firmamus predicto monasterio et eius po tempore abbatisse integra tenimenta et possessiones, que nunc habet aut in antea iuste et canonice, Deo propitio, habitura est. Ordinationem quoque et regimen tam rem quam personarum eiusdem loci, tam in mundanis quam in his que ad Deum et religioni pertinent, vobis nostra episcopali auctoritate permittimus. Si quis vero contra hanc nostram permissionem et concessionem sciens temerario ausu facere presumpserit, nisi cito resipuerit, si laicus est anathematis vinculo feriatur, si vero clericus ab omni ecclesiastico officio degradatur.
† Ego Ieronimus Dei gratia aretinus episcopus ss.
† Ego Ubertus Dei gratia aretine ęcclesię archidiaconus ss.
† Ego Iohannes camerarius ss. Ego Gregorius eiusdem ecclesie primicerius ss.
† Ego Rainerius presbiter canonicus eclesie sancte Marie ss.
† Ego Martinus presbiter canonicus ecclesie sancte Marie ss.
† Ego Atto canonicus eclesie sancte Marie et plebanus de Biblena ss.
† Ego Ildebrandus partinensis ecclesie plebanus ss.
Actum est autem hoc anno millesimo c. xlviixi ab incarnatione Domini, anno xii regni domni Cunradi, pridie kl. madii, indictione xi.
† EGO VIVIANUS iudex ex precepto domni Ieronimi aretini episcopi hec scripsi.
Torna all'inizio