Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1018 » Pag 229 - 230

6.1018
229
230

229
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri guaimarii
glorioso principe, et quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatum illius
amalfi et sirrenti, et primo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi
eius filii eximii principis et ducis, mense februario, undecima indictione. Ego iohannes
monachus et abbas monasterii sancti angeli et sancte sofie qui constructi sunt intus hanc
salernitanam civitatem, ante subscripti idoneos homines per convenientia quam et per iussione
domni paldulfi, cuius est pertinente ipsi predicti monasteri, ad laborandum tradidimus
petri filii quondam ferrandi et ursi filii quondam sergii inclite terris pertinentis pars monasterii
a foras predicta civitate ulter flubio lirino, in pede de monte vetranu propinquo
ecclesia sancti martini subiecta exdicto monasterio, que nunc quantoque ibidem sunt pertinente
prefati nostri monasterii; taliter illut nobis prenominati petri et ursi tradidi, ut
amodo et usque ad tempus in mense martio quod fineit transactum unum annum liceat
nos et nostros eredes illut tenere et omnes nostre utilitatis ibi faciat in suprascripta ratione,
et illut laboraretis, qualiter bolueritis, et omnes fruges et labores inde tollere et abere
potueritis et ibidem feceritis, totum illut vestre potestatis abeatis, faciendum quod bolueritis,
quia pro censum de ipsa supradicta terra modo dedistis mihi viginti octo auri tari boni
ad perficiendum utilitatis ipsius nostri monasterii, a completum ipsum annum de suprascripto
mense martio liceat ipsi petrus et ursus et eorum eredes et homines qui ividem ad
laborandum miserint, de ipsa traditione exire cum causa sua mobilia et ire ubi boluerint
et cum labores qui ibi habuerint, sine nostra contrarietate. Et ipse terre relaxent ad potestatem
predicti monasterii. Unde in eo tinore per convenientia guadiam mihi dederunt
230
ipsi petrus et ursus, et mediatorem mihi posuerunt iohannes castaldus filius quondam desiderii;
et per ipsa guadia obligaberunt se ipsis prenominati et eorum eredibus, ut si omnia
non adimpleberint in parte predicti monasterii et aliquit inde contradixerint, per supradicta
guadia obligaberunt seipsis petrus et ursus et eorum eredes in parte predicti monasterii
viginti auri solidos constantinianos. et hoc memoramus, quia ipsa traditione eorum
tradidit usque duobus anni completi in supradicto tinore et modo dederunt nobis inde censum
predicti viginti octo auri tari boni et ad tempus de supradicto mense martio debunt
dare in parte predicti monasterii viginti octo auri tari boni, quod scripsi ego qui supra
iohannes scriba.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio