|
98
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari cibitate
salerni, et primo anno principatus eius capue, et primo anno ducato eius amalfi, gloriosus
princeps, mense aprelis, septima indictione. Ideoque ego iohannes filius quondam petri, sicut
mihi congruum est, mea bona bolumtate per anc cartulam ante presentia grimoaldi
comiti et iudici benumdedit adque ad semper abendum confirmabi tibi mauri atrianense,
filio quondam sergi de pantaleo, una pecia de terra mea cum insitetum et aliquantum selba,
quod ego abeo in locum trasboneia finibus mitilianense, et est ipsa terra cum insitetum
per ec finis et mensuria: ab occidente fine tuaque mauri, inde sunt passi quinquaginta
sex: de pede de fine ipsa selba quod tibi per ista cartula benumdedit, inde de latitudo
passi tridecim: ab oriente fine de eredes iohanni qui fuit bestarario, et fine iohanni
filii iaquinti, sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi sexaginta: de capite est de latitudo
passi quatuordeci et gubitum unum, totum mensuratum ad iusto passum ominum. ec bero
terra cum insitetum per supradicte finis et mensurie totum et inclitum illut tibi iamdicto
mauri benumdedit, simulque et benumdedit tibi iamdicto mauri illut de ipsa selba da ista
mensuria in supto derictum, descendente usque in fiubio boneia, ad securiter et firmiter
amodo et semper tu iamdictus mauro et tuos eredes inclita supradicta mea bindictione vobis
abendi, dominandi, possidendi, omnia exinde faciendi que bolueritis; asque omni mea vel
de meis eredibus contrarietatem vel requisitione; unde pro confirmandam et stabiliscendam
supradicta mea bindictione, nunc a presentis recepi a te iamdicto mauro emtorem meum
statutum pretium, i sunt auri solidi de tari boni numerum septem et tari uno ana quatuor
99
tari boni per solidos. de qua per bona combenientia ego supradictus iohannes guadia tibi
iamdicto mauri dedit, et mediatorem tibi posuit me ipsum; et per ipsa guadia me
et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi iamdicto mauri tuique
eredibus inclita supradicta mea bindictione, cum omnia ad se pertinentibus et cum bice de
bia sua, da omnis omines omnique partibus et da uxore mea; quando autem tu et tuis eredibus
de supradicta mea bindictione per vos ipsis bolueritis esset autori et defensori, potestatem
abeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis, cum omnibus
rationibus quas inde abueritis; nam, quando me et meos eredes quesieritis exinde abere
autori et defensori, ego autem et meos eredes inclita supradicta mea bindictione tibi tuique
eredibus defensemus, sicut superius legitur; et si taliter etc. Statuta mulcta triginta
aureorum solidorum Constantini. et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius, actum
salerno.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
| |