|
47
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu cristi imperante domno basilio magno imperatore
anno septimo, sed et niciphoro et constantino magnis imperatoribus anno quarto,
die vicesima septima mensis aprilis indictione decima, neapolis. Certum est me iohannem humilem
abbatem monasterii beati gregorii quam de regionarium a presenti die promtissima voluntate
promitto vobis leoni venerabili presbitero qui vocatur nomen sparano, et palumbo monacho
filio quidem iohanni monachi propter integra ecclesia vocabulo sancti angeli constitutum
bero in loco qui dicitur montecalbum, una cum omnibus rebus substantiis et possessionibus ipsius
dicte ecclesie pertinentes omnibusque eis pertinentibus, quas in simul vos appreenxistis a quidem
agathe filia quondam lupi per firmissima chartula, quam exinde apud vos habetis, que vero
suprascripta ecclesia omnibusque eis pertinentibus, ut supra legitur, post ovitum suprascripte
agathe debet obvenire in eodem sancto et venerabili nostro monasterio, sicuti et quomodo continet
firmissimus dispositum suprascripte agathe. De qua enim promitto vobis, ut post ovitum
suprascripte agathe ego et posteris meis a tunc et omnibus diebus vite vestre vobiscum esse et
permanere debeamus secundum hordine et tenoris iam dicte chartule vestre, et a tunc numquam
48
presummo ego aut heredes meis nec habeamus licentiam vos vite vestre exinde iactare per nullum
modum; set, ut diximus, post ovitum suprascripte agathe ambas partes permanere debeamus
in omnes hordines, quos suprascripta chartula vestra continet vite vestre. post autem
vestrum amborum transitum suprascripta integra ecclesia cum omnibus suprascriptis ex ea
pertinentes omnibusque eis pertinentibus, ut supra legitur, rebertantur et sint potestatem de
suprascripto sancto et venerabili nostro monasterio, Quia ita nobis Complacuit. Si autem ego
aut posteris meis quovis tempore contra hanc chartulam promissionis, ut supra legitur, venire
presumserimus per quovis modum aut summissas personas, tunc componimus vobis auri solidos
triginta sex bytianteos, et hec chartula, ut supra legitur, sit firma: scripta per manus petri
Gurialis per indictione suprascripta decima.
+ Iohannes humilis abbas subscripsi +
+ Ego Teodorus filius domni Iohanni rogatus a suprascripto Iohanne abbate testi subscripsi. +
+ ego athanasius filius domni leoni monachi rogatus a suprascripto iohanne abbate testi subscripsi +
+ ego sergius filius domni gregorii monachi rogatus a suprascripto iohanne abbate testi subscripsi +
+ ego petrus Curialis Complevi et absolvi per indictione suprascripta decima. +
| |