Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1336 » Pag 195 - 195

8.1336
195
195

195
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense iunio, quintadecima indictione. Ante me Iohannem iudicem rossemannus presbiter
et prepositus monasterii puellarum sancti michaelis archangeli et sancti protomartiris stefani,
quod constructum est intra hanc civitatem in horto magno, in quo domna blatta venerabilis
abbatissa preest, dum una cum eo romoaldus notarius, ipsius monasterii advocatus adesse causavit
cum mansone, qui dictus est sfagilla, filius quondam iohannis, dicens ei, ut ipse manso
malo hordine introisse in res ipsi monasterii pertinentis foris hac civitate in acto mitiliano,
ubi terra gustina et pratu dicitur, et foveas in eis fecisse et arbores et vites ex eis abscidisse
et sepes rupisse et fructus tulisse et ipsas res partem ipsius monasterii contrasse. Ipse manso
respondit in acto mitiliano, ubi terra gustini et pratu dicitur, plures res haberi, sed nescire de
qualibet ipse prepositus cum eo causare. Ego autem sicut inter eos convenit iudicavi et illos
guadiare feci, ut ipse prepositus vel pars ipsius monasterii et ipse manso simul cum iudice et
notario ad ipsas res pergant, et ipse prepositus aut pars iamdicti monasterii ostendat ipsi mansoni
ipsas res, de quibus cum eo, ut suprascriptum est, causavit: et ipse prepositus vel pars
ipsius monasterii plicet se cum rationibus ipsius monasterii, et ipse manso plicet se cum suis
rationibus, et secundum legem intra se finem faciant ex eo quo ipse prepositus cum ipso mansone,
ut suprascriptum est, causavit. Et ipse manso posuit ipsi preposito fideiussorem radoaldum
socrum suum filium quondam romoaldi. Et ipse prepositus fideiussorem ipsi mansoni posuit
radoaldum filium quondam iohannis. Et taliter te romoaldum notarium pro parte ipsius monasterii
scribere precepi.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
Torna all'inizio