Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.134 » Pag 393 - 393

9.134
393
393

393
Ipso scripto obligationis scriptum est per Iohanne notarium.
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo
anno principatus domni Gisulfi, mense octubri undecima
indictione. Ipse Ursus Atrianensis qui dictus Grossu,
per convenientiam, per ipsum scriptum obligaverat ipsi
Iaquinto omnes res stabiles quas ei quomodocumque abere
pertinuerat in suprascripto loco Transboneia et per fines et
vocabula et pertinentias ipsius loci, cum omnia intro se
abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis
suis ut, quando ipse Ursus et eius eredes illud dare voluerint,
ipsi Iaquinto et eius eredibus illud vendant pretio que per
Deum timentes omines iuste apretiatum fuerit, sicut ipso
scripto continet in qua ipse Sico comes et iudex subscriptus
est.
Torna all'inizio