Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.237 » Pag 31 - 33

2.237
31
33

31
+ In nomine domini anno tricesimo tertio principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense februarius nona indictione. Ideoque ego adelferi castaldus filius quondam roderissi,
sicut mihi congruum est, per hanc cartulam vona mea volumtate ante petrus iudex et alii
testes venumdedi tibi landolfi filius domni atenolfi, qui fuit princeps, terra mea cum castanietum
et silba, quem habeo in locum silia finibus salernitanis, qui sunt petie due: unam
ex ipse petie as fines et mensurie habet; de una pars fine radecisi, sunt exinde passos quinquaginta
octo: alia vero parte fine bia, et inde sunt passos centum triginta duo; ex alia autem
32
parte fine tua quem supra, est inde passos octoaginta: de quarta vero parte fine tua que
iamdicti landolfi, et inde habet passos octoaginta sex. ipsa alia petia ibi . . . et ipsa as
finis et mensurie habet: de una parte fine vestra, quod paratum abetis da heredes quondam
ratoni et da heredes guaiferi e da heredes bisantii . . . sartor et da uxor eius, sunt inde
passos octoaginta octo; alia igitur parte fine de heredes teodelgari, qualiter bia antica discernit,
et sunt passos centum quinquaginta; ex alia parte fine bia publica qui pergit ad iufuni,
et inde sunt passos centum biginti; de quarta autem parte fine terra sancti georgii monasterio
puellarum et fine tua que landolfi, et inde sunt passos duocenti quadtuordecim. hec
vero duobus petie de terra et castanietum et silba, qualiter superius finis et mensurie posite
sunt, ad iuxto passum homini mensuratum inclita medietatem exinde tibi iamdicti landolfi venumdedi
cum medietatem omnia infra se habentibus et cum suis pertinentiis; simulque et
venumdedi tibi a foris iste finis et mensurie similiter inclita medietatem, quantum quantoque ipse
genitor et genetrice mea et aghenardo, qui fuit thio meus, et undecumque habuerunt abinde
in foras usque bia campanina et usque ipsa bia qui pergit ad iufuni, et quomodo vadit directum
. . . qui in eodem loco fundata est, usque flubio pecentino, et sicut decurrit ipso
flubio. ideo de istut quantum ipsi roderissi . . . et uxore illorum ibidem habuerunt, inclita
medietatem inde vobis venumdedi, et de illut intro ipse finis et mensurie de ambo supradicte
petie, sicut diximus, inclita medietatem tibi iamdicti landolfi venumdedi cum medietatem
omnia intro se habentibus et suis pertinentiis et cum vice de biis suis: reliqua ipsa alia
medietatem tibi est pertinentem per datum da heredes ipsius aghenardi. unde de omnia,
quantum superius tibi venumdedi, nullam mihi aut uxori mee vel cuiqua hominibus aut in
quabis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem, sed, sicut superius dictum
est, funditus illut tibi venumdedi ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuique heredibus
illut habendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum, qualiter vobis placuerit
abque omni contrarietate vel requisitione mea qui supra adelferi et de meis heredibus
aut cuiqua hominibus. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra vindictione, nunc
a presentis recepi a vos exinde statutum pretium, i sunt auri tari voni numerum guadraginta
octo, sicut inter nos comvenit in omnis deliberatione. finitoque vero pretium aput nos
ea ratione, per vona combenientia guadia tibi iamdicti landolfi dedi et me ipsum tibi mediatorem
posui; et per eadem guadia obligo me meique filiis et heredes amodo et semper antistandum
et defensandum tibi tuique heredibus predicta nostra vindictione cum vice de biis suis et suis
pertinentiis da omnis homines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis
et ad vestris heredibus non defensaverimus, aut si nos nostrisque filiis et heredes vobis vel
ad vestris heredibus eos tollere aut contrare seu removere quesierimus, aut si quacumque calumnie
33
inde vobis emiserimus, tunc primum omnium questio et causatio nostra et de nostris
filiis et heredibus modis omnibus sit exinde tacita et vacua, et duplum suprascripto pretium,
quod sunt in simul auri tari voni nonaginta sex, nos nostrisque filiis et heredes componere
obligavimus vobis vestrisque heredibus; et que aput vos vel vestris heredibus fuerit hanc nostra
vindictione remelioratam vel factum edificium, sub estimatione pretii eos vobis vestrisque
heredibus restituamus: de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. si autem,
quando vos vestrisque heredibus volueritis per vos ipsis inde esset auctorem et defensorem
quante vices volueritis, potestatem habeatis per vos ipsis inde esse auctorem et defensorem;
nam quando vos vestrisque heredibus quesieritis nos nostrisque filiis et heredes inde habere
auctorem, nos autem nostrisque filiis et heredes defensemus et adimpleamus vobis vestrique
heredibus omnia, quantum et quomodo superius legitur. et taliter scribere rogavimus te
petrus notarius. actum salerno.
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego romoaldus notarius me subscripsi
+ ego alfanus
+ ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio