Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.788 » Pag 126 - 128

5.788
126
128

126
+ In nomine domini tricesimo nono anno principatus domni guaimari, et nono anno
principatus domni guaimari filii eius, gloriosi principibus, mense decembri, decima indictione.
127
Ideoque ego petrus presbiter filius falconi, heo quod intus civitate …….ante
subscripti testi testis bona etenim mea bolumtate per firma cartula tradidimus atque benumdedimus
tibi guinardo qui …….meum in inclita medietatem de una clausuria de
terra ...... que ante os annos emtam habuit da stefanus ……. ipsa cartula vestra
continet, que abet finis et mensuria at passum iusto hominis mensurata: da orientis fine
limite decernente et sepis edificata inter nos et ipsa binea de filio sikelfrit, et sunt passi
quinquaginta: a pede fine ipsa rupa et fine nostra, et sunt passi triginta tres: da occidentis
fine ipsa rupa, et sunt passi ……… a capite fine quomodo sepis est edificata,
et inde sunt passi triginta duo et coniunget se cum priore fine et est ...... in locum qui
dicitur palumbara finibus predicta cibitate; infra ipse finis et mensuria neque nobis nominati
benditori, neque quarta uxoris nostre, neque at nostris heredibus, neque cuicumque ominibus
nihil inde reserbabimus neque dicimus alicui remanere sortionem, set a funditus et trasactibo
nomine inclita ipsa medietas de iamdicta clausuria de binea cum omnia intro se
abentibus, et cum arboribus pomiferi et inpomiferi, et cum trasita et exita sua, tibi predicto
guinardo tradidimus atque benumdedimus at semper habendum tu et tuis heredibus
possidendum, dominandum, residendum, laborandum et frudiandum, et omnia inde faciendum
quibus tibi nominati guinardi tuique heredibus placuerit, sine omni contrarietate
nostra et de nostris heredibus aut quorumcumque hominum. Unde pro anc mea benditionem
tibi stabiliscendum et unc testum cartule confirmandum, nunc in presente ego qui
supra nominatus petrus presbiter recepi a te iamdicto guinardo germanum meum statutum
pretium, idest biginti tari aurei boni in omni deliberatione, finita nostra benditio, sicut
dictum est, quatenus a presentis dies habeatis et quicquit bolueritis faciatis. de quo repromittimus
nos nominati benditori vestri, et obligamus nos et nostris eredibus tibi nominati
guinardi, quam et at tuis heredibus, de supradicta nostra benditio, quod nos tibi benumdedimus,
ab omnibus ominibus omnique partibus antistare et defendere; quit si minime
potuerimus, aut si nos ipsi forsitans per quobis ingenio remobere aut dirrumpere seu retroare
quesierimus, ante omnia questio nostra modis omnibus exinde bacua sit et supradictum
pretium in duplum nos vobis componere obligamus, et quod aput bos remeliorata
paruerit ec nostra- benditio in qualiscumque labore vel edificio, sub estimatione pretii illut
vobis restituamus, de colludio autem secundum legem nos vobis satisfaciamus: insuper
ego qui supra nominatus petrus presbiter bona mea bolumtate guadia tibi guinardo germanum
meum dedimus et mediatorem tibi posui lando filium adelferi, ut nos et nostris
heredibus defendamus tibi et at tuis heredibus in inclita ipsa medietas de tota ipsa supradicta
clausuria de terram cum binea, sicut superius declarata est, et per finis circumdata
128
a pars quarte uxori nostre, quam et da mundoaldis earum, seu et da omnes consortes
nostros et da omnes omines omnique partibus; sin autem noluerimus vobis defendere omnia
que superius legitur, sic obligamus nos et nostris heredibus at componendum vobis et at
vestris heredibus biginti solidi aurei constantini, et per inbitis nos vobis adinpleamus
omnia que superius legitur, et cartula nostre benditionis in suprascripta ratione firma
permaneat. quam te petrus clericus atque notarius scribere rogabimus intus supradicta
cibitate.
+ Ego sigismundo diaconus
+ Ego aimo diaconus.
Torna all'inizio