Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.590 » Pag 82 - 85

6.590
82
85

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino nostro Iohannes porfirogenito magno Imperatore anno tricesimo
quarto sed et alexium eius filium porfirogenito magno Imperatore anno
septimo: die vicesima prima mensis aprelis indictione quarta neapoli: Certum
est me riccardo presbitero qui vocatur bonisculo filio quondam iohanni
bennisculi de somma: et quedam sicelgayta iugalium personarum. abitator
vero in loco qui nominatur portici quod est foris flubeum: A presenti die
promtissima voluntate promicto Vobis dominus Nycodemus humilis igumenus
monasterii sanctorum sergii et bachyi qui nunc congregatum est in monasterio
sanctorum theodori. et sevastiani qui vocatur casapicta situm in
biridiarium: vos autem una cum cuntas congregationes monachorum memorati
sancti et venerabilis vestri monasterii. propter integra ecclesia vestra.
iuris propria memorati sancti et venerabili vestri monasterii: bocabulo
beatissimi petri. christi princeps apostolorum quod appellatur hat calistum
qui est inruynata et scohoperta et est intus casale vestrum de terra
proprium memorati vestri monasterii posita in memorato loco Calistum. ipsius
83
parte foris flubeum: una cum ista parte de terra vestra iusta ipsa ecclesia
vestra de giro in giro da parte orientis: et occidentis et meridiana et septentrionis:
qui est per mensura ipsum ex parte de memorata terra vestra
da parte orientis da parietem ex ipsa ecclesia in da ipsum casale vestrum
qui in vestra reserbastistis potestatem per mensura passi . . . . . . . . . .
. . . . .: et da parietem de ipsa ecclesia qui est da parte occidentis In da
ipsum casale vestrum ipsius parte occidentis per mensura passi . . . . . . . .
. . . . . . : et da parte meridiana da pariete ipsius ecclesie passi . . . . .
. . . . . . . . . . .: et daparte septentrionis Iterum da parietem. de
memorata ecclesia vestra In da memorata parte septentrionis Iterum passi
. . . . . . . . . . . . . : at passum ferreum sancte neapolitane ecclesie: cum
arboribus et fructoras suas et cum introitas et anditas seu biis earum: et
omnibusque eius pertinentibus: ubi domino deo volente hme ibidem custodem
ordinastitis ha nunc et omnibus diebus vite mee: In eo enim tenore
quatenus ego da die presentis memorata integra hecclesia vestra: conciare
et fabricare et tonicare et trabeiare et profilire: et at tenus cohoperire debeamus
ad omni meo expendium: et at comune expendium ibidem inbitare
debeamus archipresul istius civitatis et clericis eius pro ipsa ecclesia vestra
edificandum. unde vos et posteris vestris de ipsu expensarium de ipsum quod
dare debemus ad ipsu archipresul: et ad ipsis clerici: dare debeatis medietatem:
et ego alia medietatem: et homnia que dominus deus dederit in
ipsa dedicatione inter nobis illut dibidamus per medietatem: et da quo ista
ecclesia vestra sancti petri. fuerit edificata da tunc in antea ego totius diebus
vite mee ibidem in ipsa ecclesia vestra die noctuque omnem officium
sacerdotale ibidem facere debeas seu facere facias hsibe ad ora vel post
hora. haut ante ora hut meruerit ecclesia de foras. hoc est besperos et matutinas
seu missarum sollemnias et oris laudibus et lumminariorum concignationes
hibidem facere et exibere debeas seu facere facias hut aput deum
et beatissimum princeps apostolorum: et michi et vobis exinde mercis atcrescat:
et coram hominibus laus: et pro alimoniis meis dedistitis et tradistitis
michi totius diebus vite mee memorata ecclesia vestra sancti petri. una cum
ipsum ex parte de memorata terra vestra per mensura de giro in giro memorato
ecclesia vestra: qualiter superius legitur. et cum alias omnes fundoras
84
et terris ipsius ecclesie vestre pertinentes. quantas et quales inbenire
potuerimus in qualiscumque loco. que vos usque modo non abeatis. insimul
cum omnibus eius pertinentibus in eo enim tenore ut in mea totius diebus
vite mee sint potestatem. illos tenendi et domminandi feu frugiandi et de
ipsis rebus curiositer laborandi et at laborandum dandi asque scriptis fruendi
et commedendi et de ipsas frugias faciendi exinde omnia que voluero
vite mee et omnia quod ibidem offertum vel datum fuerit sibe a biribus vel
a mulieribus. si fuerit mobile in mea sint potestatem faciendi que volueritis.
si autem inmobile fuerit sibe pretium aut codices vel talis causa pro
hornamentum ex ipsa ecclesia post meum obitum in ipsa ecclesia manere
debeat: iterum et si aliquod in memorata ecclesia in antea hat conciandum
vel at retorticandum habuerit ego illos facere debeat at meum expendium:
etiam et ego cuntis diebus vite mee bobis vestrisque posteris et in
ipso vestro monasterio pro exinde dare et dirigere debeamus per omni
annuo dua paria de tortini unu pariu per natibitas domini et aliu unu
pariu per sanctum pasce hasque omni ammaricatione: et nullatenus presummetis
vos vel posteris vestris aut memorato vestro monasterio michi
vite mee memorata ecclesia vestra sancti petri cum memorata terra de
giro in giro. ipsa ecclesia per mensura que michi dedistitis cum ipsas
omnem fundoras et terris quas ego ibidem accactare et recolligere seu
abere potuero ut super legitur cum omnibus eius pertinentibus ut super
legitur. tollere per nullum modum vite mee. set vos et posteris vestris
michi vite mee illos defendere debeatis ab omnes omines omnique personas:
post autem meum tranxitum a tunc memorata ecclesia vestra cum
omnibus eius petinentibus ut super legitur. In vestra vestrisque posteris
rebertant et sint potestatem. cuius iure fuerit et cuy illut largire volueritis
vestre sint potestatis ut continet alia simile chartula que vos michi exinde
odie fecistitis que aput me abeo. Quia ita nobis stetit: Si autem aliter
fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum aut summissas
personas tunc compono ego vite mee bobis vestrisque posteris et in ipso
vestro monasterio auri solidos viginti bithianteos + et ec chartula ut super
legitur sit firma scripta per manus gregorius curialis per memorata indictione
+ hoc
85
+ Ego riccardus presbyter subscripsi +
+ ego cesarius scriniarius: testis subscripsi +
+ ego iohannes Curialis. testi subscripsi +
+ ego iohannes Curialis: testi subscripsi +
+ ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione +
Torna all'inizio