Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.852 » Pag 232 - 233

5.852
232
233

232
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni landolfi gloriosus
princeps, et vicesimo tertio anno principatus domni paldolfi filii eius, mense iunius, prima
indictione. Nos i sumus petrus presbiter filius genci et iohannes filius marandi, eo
quod ante nobiliorum subscriptorum testium declaramus nos abere una pecia de rebus in
loco baneo, et congruum est nobis illos donare iohanni et simeoni germani filii iohanni.
Quapropter nos supradictorum petrus presbiter et iohannes, sicut nobis congruum est,
vona etenim nostre voluntatis et per eadem cartula donamus vobis iohanni et simeoni integram
ipsa pecia de rebus, ut diximus, sicut videtur esse infra ec finis et mensurie: de
una parte fine petri socero tuoque iohanni, sicut badit et revolbit, et qualiter badit usque
in via quod ad comunem abemus vobiscum, sunt passos nonaginta tribus: de alia parte
fine ipsa via, qualiter badit usque in aqueducto, sunt passos decem: deinde descendentem
per eodem aqueductos usque in ribus de cirasulum: de subtana parte fine ipso ribo de
cirasulum, sunt passos quinquaginta et octo: de alia parte fine de erede mauri ascendentem
usque in fine supradicti petri socero tuoque iohanni, unde finem inchoabimus. Infra
omnes iamdicte finis et mensurie totam et integram ipsa pecia de rebus vobis prenominati
iohanni et simeoni donabimus una cum inferius superiusque, cum via et andita sua,
cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis, ad semper abendum et possidendum vos
quam et vestris eredibus, et faciendum exinde omnia quod volueritis, sine contradictionem
nostram et de nostris oredibus aliqua requisitionem, et licentiam et potestatem abeatis
omni tempore vos et vestris eredibus et omini vestri et omini, qui ad ipsa pecia de
rebus vadunt, ire et redire per ipsa via que benit da ipsa fontana, et vadit per rebus de
erede mauri, quod nos comunem abemus cum eredes mauri, ita et vos exinde debeatis ire
et redire cum vestris utilitatibus usque in via puplica que badit in abellino, cum vestris
congruitatibus per nostram et de nostris eredibus defensionem: proinde fecimus vobis ec
supradicta donatio, pro quo vos debetis nobis pastinare una pecia de nucillitum et castanietum
trans ipso aqueducto, sicut brebem nostrum continet. Et pro anc nostram donationem
confirmandum adque constabiliscendum, continuo recepimus ad vos iusta legem
launegilt mantellum unum que inter nobis conbenit, finita est ipsa nostra donatio. Et unde
233
obligamus nos supradictorum petrus presbiter et iohannes, quam et nostris eredibus obligamus
vobis prenominati iohanni et simeoni, quam et ad vestris eredibus obligamus nos.
Quod si aliquando tempore eadem nostram donationem, uti prelegitur, retornare aut remobere
quesierimus per quacumque inbenta rationem, volendum exinde vobis aliquit tollere,
aut contrare, vel minuare, aut de vestra subtraere proprietatem et dominationem,
aut si integram ipsa pecia de rebus infra supradicte finis et mensurie et ipsa via, ut diximus,
nos et nostris eredibus, vobis et ad vestris eredibus non defensaberimus ab omnibus
ominibus ab omnibusque partibus, et da ipse uxoribus vestre, et qui pro partibus eorum
exinde causaberit, non defensaberimus secundum langnobardorum legem; ideo ante
omnia questio et causatio nostra vacua et tacita sint, et quinquaginta solidi aurei constantini
nos supradictorum petrus presbiter et iohannes, quam et nostris eredibus, vobis
prenominati iohanni et simeoni, quam et ad vestris eredibus, componere obligamus et in
antea per inbitis semper tacitis et contentis permaneamus, adque per inbitis semper tacitis
et contentis permaneamus, adque per inbitis illos vobis defensemus, sicut supra vobis
obligati sumus, per supradicta obligata pena. Quod te gualfus archisubdiaconus et notarius
scribere rogabit in abellino, mense et indictione feliciter.
+EGO FALCO
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio