Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.141 » Pag 339 - 341

10.141
339
341

339
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Eius incarnatione anni vero millesimo hoctuagesimo, temporibus rengnante
dominus Robberto gloriosissimo dux, mense augustus concurrente
tertiam indictione. Ego Urso filius quondam Ademari
qui fuit de Vanzano et modo sum commorantes inctus anc castello
Muntorum ante presentiam Raidolfi castaldi coniunctus sum
at vona conbenientia cum Urso filio quondam Falconi genero
meus et cum Horsa filia meam et uxor predicti Ursi. pro quam
ego dedi ipsa Horsa filia meam legitima uxor ipsius suprascripti
Ursi et quia non illa ei dedit in die illorum nuntiarum dare debuit
ad ipsa filia meam sirfha et paramenta sicut debet patris dare filie
340
sue et non abuit unde dare ei lectum et ramen, alia causa et
paramenta dedit ei sicut Dominus me adiubaverit et meam fuerit
possibilitate; modo vero pro ipso lectum et rame, ante suprascriptum
castaldeum congruum est michi predicti Ursi filii Ademari
vona meam boluntatem recdere atque remictere ad potestate ipsorum
suprascripti vir et uxor nomina illorum Urso et Horsa, securus
nomine abendum, una pecia de terra cum arbusto et abellanietum
et castaneis et aliis arboribus fructiferis quod abeo in locum
Muntorum Rotense finibus ubi proprio nomen ad Carbonara dicitur,
que michi est pertinentes illut abere a pars suprascripti quondam
Ademari qui fuit genitore meus. et est ipsa pecia de terram per
ec finis et mensurie iusto passus hominis mensuratas: de partibus
orientis finis de eredes quondam Grimoaldi, inde sunt
passus trecentos nobe; de pars meridiei finis vallone unde
aquam fluit, inde sunt passus viginti nobe; a partibus occidentis
similiter finis vallonum per quam aqua decurrit qui discernit inter
ec terra et alia terram de eredes Ademari, inde sunt passi trecentos
septuaginta sex de rectum mensurati ab intro ipsa terram
prope ipso vallone; da pars septemtrionis similiter finis suprascripti
de eredes Grimoaldi, inde sunt passus viginti unum et
coniungit se in priore fine. et suprascriptam terra de predicto locum
per iamdictas finis et mensurie, totum et inclitum cum omnia
intro se abentes cuntisque suis pertinentiis et cum vice de via sua
illut ego suprascripto Urso vobis predictis viri et uxor Ursi et Horse
radidit adque remisit in oc hordine, ut amodo et semper vos
predicti vir et uxor et vestris heredibus illut abeatis et faciatis ex
eo homnia quod vobis vestrisque eredibus placuerit absque omni
contrarietate meam et de meis eredibus aut cuique hominibus et partibus.
unde pro taliter per vona conbenientiam guadiam ego predictus
Urso ipsorum vir et uxor dedit et mediatorem eorum posuit
meipsum et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus
amodo et semper antistandum et defensandum vobis predicti vir
et uxor et a vestris heredibus tota et inclita suprascripta ipsa mea
tradictione de predicta res de omnes homines omnique partibus.
quod si taliter omnia, ut superius legitur, taliter illud vobis vestrisque
eredibus non adimpleverimus et suprascriptam vel ex eis quicquam
341
removere aut contradicere illud vobis vestrisque eredibus quesierimus
aut si quodcunque causationes vobis exinde preposuerimus,
tacita et bacua sit; et insuper per conbenientiam et per ipsa guadia
componere hobligo me et meis heredibus vobis vestrisque eredibus,
vel cui ec cartula ista vice vestra causandum in manum paruerit
trigintam auri solidi costantinatos et omnia suprascripta
taliter illud vobis adimpleamus et defensemus per supradicta guadia
et obligata pena. ec omnia suprascriptam ipsa predicta Horsa
illud fecit et ipsa guadia subscepit per absolutione et largietate
psius suprascripti Ursi viri et mundoaldei sui et uniter cum illum
pariterque consensum ambo abstante. Quod scripsit ego Abalsamus
notarius qui interfuit. S.
+ Ego Raidolfu.
Torna all'inizio