Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1262 » Pag 47 - 48

8.1262
47
48

47
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense martio, undecima indictione. Ego iohannes clericus et abbas ecclesie sancte marie
et filius quondam agenolfi, eo quod ante subscriptos idoneos homines per convenientia ad
tenendum et residendum tradidit mulier quedam nomine mansa filia quondam leonis apuliense
relicta quondam iohannis, qui cognominatus fuit falcetra, inclita sortione mea de terra cum
casa lignitia solarata, quod concessam paratam abuit da ipsa mansa et petro et lando qui sunt
germani et filii ipsius manse et iohannes falcetra, que est ipsa terra cum casa intus hanc salernitanam
civitatem super propinquo ipsius ecclesie que da parte meridiei et da parte occidentis
coniuncta est ipsam casam ad plateis, et qualiter nunc conciata et hedificata qualiter usque
nunc illud tenent ipsa mansa cum scala lignea posita iusta ipsam plateam da ipsa parte occidentis.
Taliter illut ipsa mansa tradidit per absolutionem ipsorum petri et landoni filii sui. Cum
quibus omnia que in anc cartam scripta vel scrivenda sunt, feci. Tali tinore ut amodo et usque
viginti et septem anni completi ad sua et de suis heredibus esset potestatis, fobee et omnis
illorum utilitatis ibi faciant iusta rationem, et ibidem residere et avitare et ad residendum
dent cui vellent, et omnis pedes et seditura quod inde tollere et avere potuerint usque ipsi
anni completi totum illut sue sint potestatis faciendum quod voluerint. Tantum pro censum de
ipsa venditione per omnes annos de suprascripto mense dent michi meique heredibus ipsa
mansa et eius heredes octo aureos tarenos vonos, ut per caput et sine iuncta illis dare possamus,
et quicquid in ea casa necessum fuerit conciare vel cooperire que ipsi anno completo ipsa
mansa et eius heredes faciant conciare vel cooperire. Ad mensem igitur secundum, Completi
vero ipsi viginti et septem anni, licead ipsa mansa et eius heredes et homines quod ibidem ad
residendum miserint inde exire cum omnis illorum causa movilia et ire ubique voluerint sine nostra
contrarietate, et ipsa traditione clusa et cooperta cum regias et claves, qualiter modo conciata
et hedificata est, remittant illut ad potestatem mea vel de meis heredibus faciendum ex eo quod
voluerit. Et per convenientiam guadia michi ipsa mansa dedi et fideiussorem michi posuit
iohannes calzolario filio quondam iaquinti apuliensis, et per ipsam guadiam obligavit se et
suos heredes si, sicut superius scriptum est, michi meique heredibus non adimpleverint et aliquit
48
de suprascriptis contradixerint, per convenientia per ipsam guadiam obligavit se ipsa
mansa suosque heredes componere michi meique heredibus triginta auri solidos costantinos
et suprascripta adimplere. Quod scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego ademarius notarius me subscripsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio