Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.591 » Pag 85 - 86

6.591
85
86

Quoniam humana fragilitas in quibusque delinquit assidue. ad mea redimenda
delicta. Ego Boamundus domini boamundi celebris memoriae antiocheni
principis filius. offero deo. ac ecclesiae sancti petri de babania. et
tibi domino falconi eius ecclesiae preposito. quendam meum villanum. griso
nomine. stefani bonifatii filium quem in fellino casali eiusdem ecclesiae
habeo. Pro salute autem mea. et remedio animarum patris ac matris meae.
offero eum predictae ecclesiae. cum omnibus suis heredibus. et omni ab
eo successura progenie. ac omnibus stabilibus ac mobilibus rebus. ab eo
habituris et habendis suosque heredes cum omnibus que habituri sunt.
Ita ut nec ipse. nec eius heredes. nullius dominio subiaceant. nisi predictae
ecclesiae serviant et preposito eius ecclesiae subsint dominio in eternum.
sine mea meorumque successorum ac heredum molestatione aut contradictione.
Si quis autem cuiuscumque fuerit dignitatis. hanc meam oblationem.
ausu temerario. violare presumpserit. aut hunc. aut suos heredes
diabolico stimulo stimulatus. a potestate ecclesiae. auferre tentaverit. iram
dei. et sanctorum omnium meamque exequatur. et centum meae camere
aureos. totidemque eidem componat ecclesiae. firmo hoc sigillo manente.
Quod manu mei notarii beringarii scriptum. meaque subscriptione firmatum.
et mea plumbea bulla bullatum. tibi domino falconi preposito. dedi
Anno incarnationis dominicae Millesimo. Centesimo. Vicesimo sexto. mense
maio. indictione quarta.
86
+ Signum manus mee boamundi domini boamundi antiocheni principis
filii.
+ Signum manus mee Guilielmi filii dudum comestabuli domini Boamundi
qui hoc probo.
+ Signum manus mee Hugonis talabotti qui hoc firmo.
+ Signum manus mee Saffredi qui hoc testo.
+ Signum manus mee Uberti domini boamundi protocamerarii qui hoc
firmo:
+ Constantinus.
Torna all'inizio