Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.431 » Pag 308 - 308

2.431
308
308

308
+ In nomine domini sebtimo anno principatus domni nostri iohanni et secundo anno
principatus domni nostri guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense octuber quarta indictione.
Memoratorium factu a nos petrus et trutpoaldus germani filii quondam ermetanci, et
grimoaldus et landenolfus germani et filii quondam cacconi, deo quod ante subscribti
testes per bona conbenientia guadia nobis dedit sikhenolfus filius ciceri per absolutione ipsius
ciceri genitori suo et ipsum astantes, et mediatorem nobis posuit bifanius filius quondam
petri; et per ipsa guadia obligabit se suoque erede tali ordine, ut amodo et usque conpleti
quactuor anni tenere ad laborandum et seminandum huna pecia de terra nostra bacua quod
abemus in stricturie, locum hubi derropate dicitur, per ec finis: a pars orientis fine nostra:
ha pars settemtrionis fine bia hantica que pergit in gauro: ha pars occidentis fine flubio
pecentino: a pars meridie fine medio ballone. infra has autem finis eos annualiter tenporibus
suis lavorare het seminare de quale semente ividem meruerit, et de quod ividem seminaberit,
deant nobis exinde terraticum secundum consuetudine de ipso locum, et nos defensemus
ipsius ipsa terra hamodo et usque ipso constitutum da omnis omines omnique partibus,
et non queramus illut ipsius sikenolfi tollere aut contrare usque ipso constitutum. quod si
taliter omnia que supra legi, ipse sikenolfus vel suis eredibus nobis vel a nostris eredibus non
adinpleverit, vel aliquit exinde nobis contradixeri, tunc per ipsa guadia obligabit se suoque
erede ad componendum nobis vel a nostris eredibus decem auri solidos constantinos et per invitis
ita adinplere. et unc brebem scribsi ego petrus clericus et notarius, qui interfuit. actum
stricturiis.
+ ego Urso clericus et diaconus
+ ego ioannes
+ ege atenolfus.
Torna all'inizio