Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1010 » Pag 215 - 216

6.1010
215
216

215
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso principe, et quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus illius
amalfi et surrentu, mense octuber, undecima indictione. Ideoque ego iohannes, qui sum
avitator in locum paternu finibus de apus-monte, filius quondam iohanni, qui dicitur scaldafolia,
sicut mihi congruum est vona mea voluntate ante subscripti testes per anc cartulam
venumdedit adque ad semper avendum confirmo tivi iohanni presbiteri de eodem locum
paternu filio iohanni presbiteri due pecie de terris mee vacue et cum aliquante quertie
quod..... predictus iohannes aveo in monte qui dicitur maimanu et toru de gattuli dicitur
a super ipso locum paternu; prima pecia est per as fines et mensuras: a parte meridie
fine meaque iohanni et de consortibus meis, inde sunt passi viginti quinque: de super a
parte septentrionis saliente per vallone et inde sunt passi alii viginti quinque, ab inde revolbente
in ipsa parte inde sunt passi quadraginta: de super capite similiter fine mea et
de consortibus meis, et inde sunt passi viginti duo: ab occidente descendente similiter per
fine nostra et tuaque iohanni presbiteri et coniungente ad ipsa priore fine, et inde sunt
passi quadraginta sex. ipsa alia pecia in eodem locum est per as finis et mensuras: a parte
occidentis fine de consortibus nostris et tuaque iohanni presbiteri, inde sunt passi viginti
unum: a parte orientis saliente usque medio ipso toru de gattuli et per fine nostra, et
inde sunt passi usque medio ipso toru et sancti salbatori, et inde sunt passi tridecim,
quod ista fine da parte septentrionis a parte meridie descendente per fine ipsius ecclesie
sancti salbatori. et coniungente se ad ipsa priora fine et inde sunt per fine tuaque
iohanni presbiteri passi quadraginta quadtuor; tamen, sicut diximus, tota ipsa rebus
est ex omni parte fine tuaque iohanni presbiteri, et mea, et de consortibus meis:
216
tota supradicta rebus mensuratum ad iusto passum omini. Ec vero supradicte ambe pecie de
terris cum quertie et vacuum per supradicte finis et mensurie tote et inclite cum omnia intra
se aventibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de vie sue inclitum illut tivi
predicto iohanni presbiteri venumdedit, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique
eredibus illut avendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis,
absque omni mea et de meis eredibus, aut cuiqua ominibus contrarietate vel requisitione.
unde pro confirmandam et staviliscendam anc nostra vindictione, nunc a presentis
recepi ego predictus. iohannes a te predicto iohannes presbiter auri tari voni octo sicut
inter nobis comvenit in omnis deliveratione, de qua ego supradictus iohannes per vona
convenientia guadia tivi predicto iohanni presbitero dedit et mediatore tivi posuit maio filium
marocze et leoni; et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus amodo et semper
antistandum et defensandum tivi tuique eredibus tota et inclita supradicta mea vindictione
cum vice de vie sue da omnes omines omnique partibus; et quando per vos ipsi bolueritis
inde esse auctores et defensores, potestatem aveatis in omnibus inde causare et finem
facere, qualiter volueritis, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas inde avere potueritis.
et si taliter omnia, sicut superius legitur, illut tivi tuique eredibus non adimpleverimus,
et illut vel exinde remobere aut contrare quesierimus, aut si quodcumque causationes
inde vobis preposuerimus, per vona convenientia et per supradicta guadia componere
obligo me predictus iohannes et meis eredibus tivi iohanni presbiteri et tuis eredibus,
et cui cartula ista in manum paruerit, biginti auri solidos costantinianos, et omnia suprascripta
vobis adimpleamus per supradicta guadia et obligata pena, et taliter scribere rogavimus
te truppoaldus notarius, actum apus-monte. verumtamen memoramus ego supradictus
iohannes ipsa supradicta mea vendictione fecimus illut ante presentia ugoni castaldei
et iudici suprascripta disturbatum quinto et quarto et octuber legit, quod subiunsit
ego superius dictus truppoaldus notarius subiunxit.
+ Ego mirandus
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio