Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1123 » Pag 114 - 116

7.1123
114
116

114
MCXXIII
A. D. 1049
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, Et undecimo anno ducatus eius amalfi et sirrentum, et octabo anno suprascriptorum
principatus et ducatuum domni gisulfi eximii principis ac ducis filii eius, mense
115
agustus, secunda indictione. Memoratorium factu a me petrus presbiter et primicerius ecclesie
sancti maximi, eo quod ante presentia domni alferi diaconi et archipresbiter et abbas
ecclesia maximi, qui est unus de dominii ipsius ecclesie, ibique adesset idoneis ominibus,
per licentiam ipsius domni abbati tradidimus ad tenendum et laborandum mari filio
quondam boniczi una clusuria de terra cum arbustum et abellanietum uno tenientem in
locum nucerie, ubi agella dicitur, quod ego in beneficium retineo a parte ipsius ecclesie,
que est rebus ipsa per finis et mensuras. A pars meridie fine bia publica, sunt inde per
mensuria passi centum triginta sex: a pars occidentis fine bia antica, sunt inde passi sidecim:
a pars septemtrionis, quommodo aliquantum poiu discernit et fine de eredes, qui
fuit gaidenardi de eodem loco nucerie, sunt inde passi sexsaginta unum; et rebolbente per
fine ipsius gaidenardi et exiente per fines de eredes pandoni, que est in partibus septemtrionis,
sunt inde per ipsa fine passi sexsaginta. Ab ipsa pars septemtrionis, quommodo
poiu discernit terra ecclesie sancte marie plebis sue, sunt inde passi biginti octo: a pars
orientis sunt passi quinquaginta duo et medium, et rebolbente in pars orientis usque in
fine predicta terra ecclesia sancte marie, sunt inde passi decem et octo; et rebolbente per
ipsa fine sancte marie in partibus meridie, sunt per ipsa fine passi biginti quadtuor. Iterum
rebolbente per ipsa fine sancte marie in partibus orientis usque in fine, que fuit de
eredes maghenolfi, sunt per ipsa fine passi biginti; et iterum rebolbente per ipsa fine de
ipsa eredes maghenolfi in partibus meridie et exiente usque in ipsa bia, que est priore
fine, inde sunt passi decem et octo: tota suprascripta mensuria mensurata fuit ad iusto
passum ominum. Ec vero res per supradictas finis et mensuras totum et inclitum ego iamdictus
petrus presbiter et primicerius filius quondam iohannis, per licentia ipsius domni
abbati ipsius mari tradidimus tali ordine, ut amodo et omni tempore in sua et de suis
eredibus esset potestate illut tenere, et in ipsa rebus sedere et abitare, fobee het omnis
sue utilitatis iusta rationem ibi facere. Et amodo et omni tempore ipse mari et suos eredes
predicta res de super et de supter laborare, et ipso arbustum per annum suo tempore
potare, propaginare et, ubi meruerit, arboribus et biti de bono bitineo ibi plantare et
surgere, et ipso abellanietum laborare, et operare, et studiare, et ibi plante de abellane infra
ipso abellanietum ibi plantare et surgere. Et sic per annum totum illut laborare et
operare, ut per omnis annum bonum paread surtum et operatum, quatenus in melius proficiat
et non dispereant. Et amodo et semper per circoitum rebus ipsa cludere et clusum
et salbum omni tempore illut abeant. Et per omnis annum de ipso abellanietum cura et
bigilatio inde abeant, et de ipso abellanietum abellane inde colligere et seccare bone,
sicut meruerit: et integra medietate de ipse abellane mihi vel in parte ipsius ecclesie dare,
116
reliqua medietate inde sibi abeant. Et amodo et semper per tempore de bindemie et
per aire ipse mari et suos eredes faciant scire me vel pars predicte ecclesie sancti maximi,
ut ibi dirigamus aut pergamus missum nostrum. Et ipse mari et suos eredes arbustum
ipsum suo tempore vindemiare et poma, quando meruerit, inde colligere, et omnis
binum exinde ibique ad palmentum, et ipsa poma, quando meruerit, nobiscum vel cum
missum de partibus ipsius ecclesie dibidere per medietatem, nos medietate, et ipse mari medietate;
ipsa nostra parte de ipso binum reponant in domus sua ibique in organeum nostrum
da binum, que ibi eidem asingnaberimus, per illum et per eius eredes siad bonum
conciatum, sicut meruerit, et ipsa nostra sortione de ipso binum ibi mictere, et per annum
salbum illut nobis faciant, dum illut inde tollere fecerimus, apsque degeneratione et
ingne. Et quando ipso binum ibi ponere non boluerimus, portent illut nobis salbum ad
cellarium nostrum ipsius ecclesie sancti maximi, que abet in ipso locum nucerie, et per
annum adiubare ad ipso cellarium bucti ipse ad conciandum ipse mari et suos eredes. Et
de que amodo et semper per annum ibi seminaberit, ibique ad area terraticum in pars
ipsius ecclesie deant, sicut est consuetudo, missum nostrum vel de parte predicte ecclesie,
dum pro ipsa frudia recipiendum ibi steterit, illis autem illut nutrient, sicut meruerit et
suam fuerit possibilitatem. Et per omnis annum deant nobis palmentateca mihi vel in pars
ipsius ecclesie deant unum parium de pulli boni. Et per annum quecumque ibi portaberimus
per bindemie et aire, ipse mari et suos eredes illum nutrient ad palea et ordeum.
Et per annum ego vel partem ipsius ecclesie potestatem abeamus ipsa rebus perquirere
pro ipsa rebus laborandum, et si non fuerit laboratum, sicut supradictum est, potestatem
abeamus inde pingnerare. Et quale tempore ipse mari et suos eredes rebus ipsa
tenere et laborare noluerit, aut non potuerit in supradicto ordine, integra suprascripta
tradictione arbustum ipsum et ipso abellanietum surtum, et operatum, et cultatum, et
per circoitum clusum et salbum cum unum applitum de casa clusa et coperta, et ipse
bucti, que ibi eis assingnaberimus, remictant ad parte predicte ecclesie. Et sic licead ipsum
mari et eius eredes inde exire cum omnia sua causa mobilia. De qua per combenientia
guadia mihi iamdicto petri presbiteri filio iohanni ipse mari dedi, et mediatorem mihi
posuit se ipsum; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum constantianorum.
Quod scripsi ego alderissi notarius.
+ Ego romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio