|
121
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi glorioso princeps,
et primo anno eius salerno, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense
octuber septima indictione. memoratorium factu a me martinus presbiter et abbas rector
ecclesie sancti maximi, et una mecum adesset alfanus gastaldus filius idem rumoaldi, qui fuit
gastaldus atvocatorem meum et dominius uius ecclesie coniunctus sum at vona combenientia
cum petrus presbiter filius cutunii de locum barvacianu de rebus illa de ex eodem locum
barbacianu, qui fuit leomari presbiteri filius maurici, ut inter nos diffineremus de ipsa eadem
rebus sicut per ipsum leomari offertum fuit in prephata ecclesia, sicut ipsa offertione
continent. primitus ipsa curte, ubi ipsa casa est in ipso locum barvacianu ubi sabulianu dicitur,
abet finis de uno latere de heredes iohanni qui fuit germanum ipsius leomari presbiteri:
de uno capite fine terra prephate ecclesie qui dicitur da ipsi angrisi, sunt exinde per
122
mensuria passos tridecim gubita tres: de alio latere fine leoni filius orseprandi: de alio capite
fine que fuit teofrit, sunt inde latitudo passos viginti unum et palmum unum, et per
longitudinem abet passos centum duo, et in medium locum abet per latitudinem passos triginta.
alia pecia, ubi dicitur ad arbustu, abet finis: de uno latere de heredes predicti iohanni: de
uno capite fine via pubblica, sunt inde latitudo passos viginti: de alio latere fine que fuit iubeni:
de alio capite fine que fuit grisiperti, sunt exinde latitudo passos decem et octo, et per longitudinem
passos octoaginta septem. tertia pecia, ubi dicitur at cerbinum, abet finis: de uno latere
fine de heredes ipsius iohanni et de uno capite fine via pulvica, sunt exinde latitudo passos
decem et septem: de alio latere fine audeclari, et de alio capite qui fuit ermeperti et audeperti,
sunt inde latitudo alios decem et septem passos, et per longitudinem abet passos quinquaginta
quattuor. hec bero tribus pecie de terris cum arvoribus vitatis, qualiter superius finis et mensuria
dicta est, at iusto passum hominis mensuratum, tota et integre cum finis et viis suis post eius defunctione
hebeniat in ipsa prephata ecclesia sancti maximi, quam ebeniat ivi cuncta rebus eius de
locum anzanu, et sortionem eius quam ab ipso germano eius ei pertinet percipere de locum albuciano
et de locum anatorola, et ad ipsa cisterna, et de ipsum abellianetu pictiulu da paretina, et
ipsa sortione eius de ipsa terra ubi fuit ipso abellanietu maiore, et ipso castanietu, et insitetu, et
terre seminatorie at tribulu: ipsa terra cum castanie et insitetu, ubi dicitur ad ipso pratu, reservabit
eos, pro quibus datum abui eos petri filius iohcardi; nam cuncta alia rebus per ipsis locis,
sicut superius dictum est, in ipsa ecclesia sancti maximi offeruit; nam et aliut continebat
in ipsa offertione: scripta erat per teodericus notarius, et obligata per penis componendum
in ipsa ecclesia centum solidos aureos constantinos, et ividem scriptum erat ipse leomari presbiter
et abbas manibus suis, et ividem scriptum erat pozzo et andreas. cum quo ipsa offertione relecta
fuit, manifestavit se ipse petrus presbiter filius cutunei de ex eodem locum barvacianu, ut
in omnibus, sicut continent ipsa offertione, beraces est, et nullo modo illam reprovam facere
poterent; modo quidem ante bonorum hominibus, quibus subter scripti sunt, per vona combenientia
et vona sua bolumtate guadia mihi qui supra martinus abbas et ad ipsum meum
atvocatore ipse petrus presbiter dedit et mediatorem nobis posui faroaldus filius iohanni biscidi
de locum nucera, tali ordine, ut amodo et dies octo plicare se ipse petrus presbiter et eius
filiis et heredes, et daret nobis et in prephata ecclesia atque traderet ipse tribus pecie de terris
cum arvoribus vitatis per supradicte finis et mensuriis cum superiores et inferiores et cum
omnia intro se abentibus trasactibus nomen a funditus in partibus ipsius ecclesie traderet atque
dare per obligatis penis secundum legem. si autem ipse qui supra petrus presbiter et eius
filiis et heredes ipse tribus pecie de terris per supradicte finis et mensuriis nobis et in prephatam
ecclesia non dederit atque tradiderit, sicut prelegitur, tunc obligavit se per ipsa eadem guadia
123
at componendum nobis et in prephata ecclesia sexsaginta solidos aureos costantinos. ideo autem,
si qualiscumque calumnie vel causationibus nobis et in prephata ecclesia hemiserit vel
preposuerit, volendo aliquit inde tollere seu contrare, vel exinde aliquit contradixerit in ipsa
compositione, subiaceat componendum in prephata ecclesia per supradicta guadia, et oc annum
per ipse vindemie ipse petrus presbiter eos vindemiare et medium vinum, qui inde exierit,
in partibus uius ecclesie eos dare, ideo sicut diximus: nam de ipsa alia rebus, que ipse petrus
presbiter abet que est dominaturus et possessurus, et quantum per nostris rationibus de
ipsa eadem rebus, quot ille est dominaturus, et nobis et in prephatam ecclesia est pertinentem
de ipsa eadem rebus, eos dividamus inter nos, sicut illius et in prephatam ecclesia est pertinentem,
sicut ratio fuerit, eos inter nos dividamus per supradicta guadia et obbligata pena.
et hunc brebem scribsi ego ildericus subdiaconus et notarius qui interfui.
+ ego leo
+ ego miro.
| |