Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.56 » Pag 214 - 216

1.56
214
216

214
+ In nomine Domini. Quadragesimo secundo anno principatus domni
Paldolfi gloriosus princeps et quintodecimo anno principatus domni Landolfi
mangni principis filii eius, mense september, quinta indictione. Memoratorium
factum a me Maraldo filio quoddam Adi, eo quod intus cibitate Abellini
216
ante Visantius iudicem et ante aliis nobiliorum subscriptorum testium,
coniunxit me in vonam comvenientia cum Sikenolfus filio quoddam Auloardi
et cum mulier nomine Gemma, filia Magi et qui est uxor supradicti Sikenolfi,
propter una pecia de rebus mea, qui est vinea et terra in loco, ubi
Merculiano dicitur, quod ipse predictus Sikenolfus et iamdicta mulier nomine
Gemma michi vendiderunt per finis, et cum inferius et superius, et cum omnibusque
suis pertinentiis, et cum ipsas monimina exinde pertinentem et
continentem, de sicut in omnibus una mea inde continet cartula, quibus exinde
ab illorum partibus aput me firmatam reteneor, et quod scripsi Sparanus
clericus et notarius. Modo quidem ipse Sikenolfus et iamdicta mulier nomine
Gemma, per consensum et volumtatem iam dicti Sikenolfi vir et mundoalt suum
ambo unanimiter per comvenientia guadia michi dederunt et mediatores michi
posuerunt se ipsi; eo tinore ut, ubi ego vel meis heredibus potuerimus abere
hominem ad legem, qui de ipsa rebus nobis contraberint debeant se plicare
ipse Sikenolfus et ipsa iamdicta Gemma vel suis heredibus et recipere a
nos ipsum hominem in manum ad legem, et sic debeat nobis defensa re ipsam
rebus, et omnia nobis adimplere, sicut per omnia testum de supradicta cartula
mea continet per supradicta guadia et se ipsi mediatori. Et hobligabit se ipse
predictus Sikenolfus et iamdicta mulier nomine Gemma obligabit se, per consensum
et volumtate supradicti Sikenolfi vir et mundoalt suum, et suis hobligaberunt
heredibus michi iamdicto Maraldi et ad meis heredibus obligaberunt se
pro illut, quod supra legitur, ad pingnerandum nos in omnia eorum causa absque
calumniis. Et hoc brebe scripsi ego Sparanus clericus et notarius et interfui
in Abellino. Feliciter.
+ Ego qui supra Bisantius.
+ Ego Imetancus.
Torna all'inizio