233
Iste sunt campora et fundora quedam continent pichinas . . . . .
. . . . . . quedam que non continunt que sunt in territorio abelle et in
eius pertinentiis quas dedi ad pastenandu et terraticu ad bonis ominibus
abelle . . . . . . . . . . sebastiani de neapoli: secundu quod dominus princes
Iordanus precipit domino alduino franco comite de ipsius abelle ut illa
offertio quam fecit in suprascripta ecclesia sancti sebastiani de neapoli pro
redentionis anime eius et de utsori sue domine alberada firma et senper
stabilis permanere in perpetuum: silicet de quodam olibetu quod est
prope ecclesie sancti nazarii et sancte marine: et quedam terra et fundora
cum pischina . . . . . . . . . . . . quod sunt in loco qui dicitur ad mulianu:
primum campu dicitur de cancoussu: et secundu canpu dicitur castianetu:
una cum intersicum suum: tertium canpu qui dicitur toborola: quartu
canpu qui dicitur pitrusu cum fundo eius in unu coniunctu: quintu canpu
qui dicitur tebora: sextu canpu qui nominatur cababalanu: et alia sex
canpora: que sunt in uno coniunto: primu de ipsa sex canpora dicitur
adanellara una cum fundora sua coniunta: secunda canpu qui dicitur giniolo
tertiu canpu qui dicitur magise quartu canpu qui dicitur testa
donatu: quintu canpu qui est iusta ecclesia directa sancti ianoarii: et
sextu canpu qui ponitur ibi ipsu ad sanctum ianuariu: una cum ipsa fundora
in uno coniuntu: seu et alia dua canpora unu qui dicitur aurinianu:
et aliu canpu qui dicitur butrinianu: sicuti ad ipsa canpora et fundora
ab omni parte terminis et signate exfina
|