Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1387/b » Pag 327 - 332

8.1387/b
327
332

327
suprascripti vice sua et de omnibus consortibus suis ostenderant duo brevicelli sigilati et cum
legere fecerant ipsos eorum brevicellos nullatenus inde erant continentes. Cum autem tota suprascripta
monimina eorum legere fecerant in eadem presentia erant continentes per fines et
extra fines. et ipse quidem iudex agnoberat ipsam suam monimina et invenerat per fines et
extra fines et invenerat illum ibi residentem et laborantem et de ipsa rebus datam ad laborandum
et iudicaberat ut per sacramenta secundum legem illud eis confirmare. et ipsi omnes
suprascripti vice sua et de omnibus consortibus suis sancta dei evangelia paraberant. et ipse
cum uno filio suo et temelgardo parente suo iuraberat et dixerat per sancta dei evangelia quia
que ille que genitor eius quem gradum parentum parationis eorum per ipsas fines et extra fines
qualiter tunc illud dominaberat et possiderat per triginta annos eos per suprascripta munimina
illud possidentes esse, sicut ipsa carta continet, scripta per ursum notarium, in quam ipse petrus,
et odelrico et pipino subscripti sunt. Tertia ex eis continebat: trigesimo octabo anno principatus
domni gisulfi, mense aprelis, duodecima indictione. risus filius quondam maraldi ante testes vice
sua et vice de germani et consortibus suis coniuncti fuerat cum ipsis iohanne et leone germanis
atrianensis filii suprascripti gutti propter intentionem quas antea inter se habuerant de rebus
eorum de traboneia et de monte qui dicitur falerzu et de aliis locis. unde per sacramenta illud
per fines diffinitum habebant. et unde dicebat illi audaciter ut habere inde scriptione qualiter
in rebus ipsa sortione habere debere et iamdicti antea inde fuerant guadiati ut ei ipsum
scriptum monstrare. Tunc autem per partes inde fuerant coniuncti fines inde faciendas. et in
eadem presentia ipse risus pro vice sua et de germanis et de consortibus suis ostenderat scriptum
diffinitionis et multas alias cartulas et precepta et brevi sigillati per fines et extra fines
de ipso loco traboneia et ipso monte falerzo illa et ista parte. et ubi taliter ipsi germani ipsum
scriptum diffinitionis et totam ipsam muniminam legentem audierant et agnoberant ut exinde
sacramenta ipse genitor eorum et consortes eius et parentes suos receptum habuerant et exinde
eis componere debebant, manifestaberant ut nullam rationem inde habere et de ipso brebe quod
dixerant inde habere negaberant ut non esse veritas sicut ipsa carta continet, scripta per iohannem
notarium in quam adelferii et cisenolfus et iaquintus subscripti sunt. Quarta ex ipsis
cartulis continebat: secundo anno principatus domni iohannis et domni guidoni eius filii, mense
iunio, tertiadecima indictione. Ante petrum iudicem coniuncti fuerunt riso et rodericus et disiio
filii quondam maraldi et madelmi consobrini fratres eorum filii quondam iaquinti et sergius
qui piczicuto clamabatur filius ursi cum ipsis iohanne et leone atrianense germanis filiis suprascripti
gutti ad faciendum inter se finem de rebus de loco veteri que erant isclis et traboneia et
per finibus de traboneia. unde inter se plurimas causationes habuerant querentes ipsi germani
328
ipsam rem suam facere per successionem. et ipsi alii omnes suprascripti querebant ipsam rem
suam facere per successionem et per suas rationes. Sed antequam per sacramenta illud inter
se diffinirent horta erat inter eos bonam convenientiam. et statim ipsi filii maraldi et ipse madelmus
et sergius qui erant cognati manifestaberant ipsis iohanni et leoni. de una clusuria
de terra que erat iscla et de alia sicut ipsa carta continet. Et ipsi iohannes et leo manifestaberant
ipsis filius maraldi et madelmo et sergio ut eis esse pertinentem unam clusuriam de
terra de eodem loco veteri in quam illi molina edificata habebant in pede montis qui dicitur
catabulu ut eis esse pertinentem ipsum molinum cum isclis et aqua et arcaturiis et trasita et
exita sua illa et ista parte ipso molino et cum omnibus intro habentibus omnibusque suis pertinentiis
et cum vice de viis suis. Seu et manifestaberant eis ut quantas res ipsi filii maraldi
et ipsi madelmi et sergius habebant vel habuerunt in ipso loco transboneia et per fines et pertinente
de eodem loco a fluvio qui dicitur gabatale ab unde descendebat et usque in aqua de
albole et ab ipso fluvio de veteri in supra scepto illud unde ipso suprascripti manifestaberant
ipsis germanis per ipsas fines et mensuras. Nam de ipso alio sicut dictum est, manifestaberant
ipsis filiis maraldi et madelmo et sergio inclitam ipsam rem esse pertinentem per successione
et per suas rationes. Simulque et manifestaberant eis de iscla illa que erat a rebolta in supto
cum cisterna que ibi erat et usque viam trabersam antiquam que erat illa parte ipso fluvio in
parte occidentis que discernebat a fine suprascripti filii maraldi et madelmi et sergii illorum
esse pertinentes cum plaio et usque ipsa aqua de albole et ipsi iohanni et leo et eorum heredes
nullam ibidem habere et neque per testes neque per munimina nec per nulla quoque inventa
ratione cum ipsis omnibus suprascriptis vel cum illorum heredibus exinde causare aut contendere.
et ipsi iohannes et leo et eorum heredes omni tempore antistare et defensare ipsis
filiis maraldi et ipsis madelmo et sergio et eorum heredibus inclitam ipsam rem a parte
uxoris sue et non aliquid inde eis vel eorum heredibus tollere aut contrare quererent sicut ipsa
carta continet, scripta per romoaldum notarium, in quam ipse petrus iudex subscriptus est. Quinta
ex eis scripta per iaquintum notarium octabo decimo anno principatus domni guaimarii, mense
augusto, quarta indictione. qualiter riso et rodericus germani filii maraldi et madelmo filio iaquinti
ad tenendum et rongandum tradiderant petro filio iohannis et leoni filio ursi amalfitani de
silbis eorum quas habebant in loco monte qui dicitur caputaquis propinquo traboneia que erat
per fines: a parte orientis finis aqua que dicitur sabuculu et inde saliente per ipsam aquam
que in ipso sabuculo decurrebat. et per ipso monte usque in serra. et per ipsam serram descendente
usque in aqua que dicebatur iohannis et de alia parte finis illorum intra ipsas fines
tradiderant eis de silba ad duabus peciis de cesinis in illa ratione sicut ipsa carta continet, in
329
qua romualdus subscriptus est. Sexta ex eis scripta per mirandum notarium vigesimo septimo
anno principatus domni guaimarii, et primo anno principatus domni iohannis eius filii,mense
ianuario, quartadecima indictione. qualiter eupractius grecus presbiter et abbas ecclesie sancti
nycolai, que sita est in loco veteri a supter mare pertinente lamberti et landoarii comitibus germanis
filiis quondam alberti comitis: una cum eo esset petrus advocator ipsius ecclesie et risus
et rodericus germani filii ipsius maraldi, et madelmo filio quondam iaquinti, et petrus nepos
eiusdem madelmi filii quondam sergii, tradiderant iohanni natibo de loco pecara territorio amalfitano
filio mauronis de rebus pertinentibus ipsius ecclesie et ipsorum suprascriptorum parentum
consortum que erat in ipso loco albole, illa parte que erat medietate pertinente ipsius ecclesie
et medietatem omnibus suprascriptis, et de ipsa medietate ipsorum suprascriptorum medietate
pertinebat ipsis riso et roderico et mediatore ipsis madelmo et petro: et de ipsa medietate ipsorum
madelmi et petri tres partes pertinebant ipsi madelmo et partem ipsi petro a parte imperatisse
matris sue sororis ipsius madelmi. et erat illud quod ei tradiderat terra vacua in omni facie
per mensura passi sexaginta, sicut ex omni parte ad finem illorum coniungebat. etiam et tradiderant
ei unam peciam de terra cum castanieto illorum ibi propinquo per fines et mensurias;
incipiente a capite de vallone qui inde esse videbatur et saliebat usque tractorario, inde erant
passi sexaginta: et ab inde rebolvebat per cristone quasi in parte orientis passi centum viginti:
et ab inde descendente per tractorarium ipsum et coniungente in alio tractorario, passi septuaginta
octo: et ab inde saliente per alium tractorarium, passi quadraginta octo: et ab inde qualiter
saliebat per ipso vallone et coniungebat in primo fine. Quam et tradiderant ei omnes alias
castanieta illorum quas habebant in ipso loco cum vice de viis suis in illo hordine, sicut ipsa
carta continet, in quam subscripti sunt romoaldus castaldus et romualt. Septima carta scripta
per ipsum mirandum notarium trigesimo anno principatus domni guaimarii, et secundo anno
principatus domni guaimarii eius filii, mense februario, secunda indictione. Qualiter ipsi eupractius
abbas ipsius ecclesie sancti nycolai et riso et rodericus et madelmus et petrus: Tamen ipse risus
pro vice sua et romualdi notario generi sui et romualdi filii sui tradiderant iohanni filio
iohannis venum qui erat natibus de terra de amalfis de rebus pertinentibus ipsius ecclesie et
ipsorum suprascriptorum quas comune habebant in ipso loco albole ubi palumbara dicebatur, que
erat medietatem pertinente ipsius ecclesie et medietatem ipsorum omnium suprascriptorum, et de
omni parte ad finem illorum coniuncta erat; et tradiderant inde ei unam peciam que adiacebat
in parte orientis de longitudine habentem ex ambabus lateribus ana passi centum, et de latitudine
passi triginta tres, et tertium unius passi, ut usque duodecim annos illud tenere, et omnia eis
330
adimplere, sicut ipsa carta continet, in quam alderisi et dauferius notarii subscripti sunt. Octaba
carta scripta per ipsum mirandum notarium tricesimo anno principatus suprascripti domni
guaimarii, et secundo anno principatus ipsius domni guaimarii eius filii,mense februario, secunda
indictione. quomodo ipsi eupraxius et risus et rodericus et madelmus et petrus, tamen ipse
risus vice sua et ipsius romualdi notarii generi sui et predicti romualdi filii sui tradiderant
sergio et urso qui erant natibi de terra de amalfis ac filii iohannis cum parti de rebus quas
commune habebant in ipso loco albole ubi palumbara dicebatur, unam peciam de terra longitudine
de ambabus lateribus ana passi centum, et latitudine in omni loco passi sexaginta sex
et duas partes unius passi ad iuxtum passum hominis. et iacebat ipsam peciam in parte
occidentis, et de omni parte ad finem illorum coniuncta erat cum vice de via sua: ut usque
duodecim annos completos illud tenerent et omnia ex eo eis adimplere, sicut ipsa carta
continet, in quam ipsi alderisius et dauferius notarii subscripti sunt. Alterum ex ipsis preceptis
ipsius mascini scriptum per raceprandum lebitam et scribam sacri salernitani palatii anno
nonodecimo principatus suprascripti domni nostri gisulfi, mense ianuario, concurrente indictione
quartadecima. Qualiter ipse domnus princeps concesserat et confirmaberat ipsi mascino
clerico et adelario germanis filiis ipsius romualdi et iaquinto et ademario germanis filiis
ipsius madelmi et pantaleoni atrianensi filio quondam petri et urso filio quondam sergii
castaldi et pulissene filia quondam alferii que erat uxor ipsius ursi et blacta uxoris petri
granite filii quondam sergii atrianensis et gregorio et riso clericis germanis filii quondam
iaquinti clerici et medici omnes res quas eis per illorum munimina et per iustitiam pertinebat
habere foris anc civitatem in locis transboneia et albole et aqua palumbara et monte de falerzu
et aqua iohannis et caput de aqua et sabuculu et fossatu, et per fines et vocabula et pertinente
ipsorum locorum cum omnibus que intra eas sunt cunctisque eorum pertinentiis, et cum vice
de viis eorum; ea ratione, ut semper fierent in potestatem illorum et heredum eorum, et liceret
illos et illorum heredes de eo facere quod vellent. Sic tamen ut ex ipsis rebus que indivise
erant, unusquisque ex illis et heredes illorum haberent qualiter per gradum successionis et per
suas alias rationes eis habere pertinebat, et omnes res quas ex eis illis per cartulas divisionis
et diffinitionis et per alias rationes habere pertinebant, semper illi et illorum heredes eas haberent,
quemadmodum ipse diffinitionis et divisionis cartule et alia ratione continebant. et neque
a suis iudicibus, comitibus, castaldeis, neque a quibuscumque actoribus sue reipuplice, quolibet
tempore illi et illorum heredes haberent ex hoc quod eis, ut suprascriptum est, concesserat et
confirmaberat aliquam contrarietatem: Sed in perpetuum illud illi et illorum heredes secundum
suprascriptum tenorem securiter haberent et facerent ex eo quod vellent, sicut ipsum preceptum
331
continet. Cum autem suprascripte cartule et precepta et brevem sigillatum fuerunt ostense et
lecte, diu inter se ipsi mascinus et iohannes altercantes: volebat sibi ipse iohannes cum consortibus
suis habere integram ipsam rem de suprascripto loco albole per suprascriptas fines quas
ipse cartule quas superius ostendit, continent. Hecontra ipse mascinus dixit suprascriptam rem
non debere ipse iohannes cum consortibus suis habere, sed sibi et consortibus suis esse pertinente
per suprascriptas cartulas et precepta que superius ostendit. Et dum ex hoc ipsi mascinus et
iohannes inter se non modicum causarent, dixit ipse mascinus suprascriptam quintam cartulam
quam ipse iohannes ostendit et tota superius per hordinem declarata est, falsam esse: ipse
iohannes respondit illam verax esse, et secundum legem illam adverare posse. Ego autem sicut
inter eos convenit, iudicavi, et ipsos mascinum et iohannem guadiare feci, ut per partem plicarent
se, et ipse mascinus paret sancta dei evangelia, et ipse iohannes secundum legem per
sacramentum ad ipsa evangelia cartulam ipsam adveraret. et ubi taliter illam adveraberit, iam
semper ipse iohannes filius suprascripti mauri et consortes eius et sui et illorum heredes securiter
habeant totas et integras suprascriptas res de iamdicto loco albole per suprascriptas
fines, quas ipsa carta quam adveraberit, continet, secundum textum ipsius cartule quam adveraberit:
et faciant ex eis quod voluerint absque contrarietate ipsius mascini et heredum eius. et ipse
mascinus fideiussorem ipsi iohanni posuit petrum qui vocatur de rocca filium quondam iaquinti,
et ipse iohannes eidem mascino fideiussorem posuit stefanum filium quondam leonis atrianensis. et
taliter per partes ipsius iohannis tibi iohanni notario scribere precepi. ego qui supra iohannes
iudex. Et cum supradictum scriptum fuit ostensum et lectum, ipse mascinus paravit sancta dei
evangelia, et ipse iohannes plicatus cum suis sacramentalibus, videlicet cum grusa sorore sua que
est uxor marini atrianensis filii quondam iohannis et cum marenda similiter sorore sua que est
uxor lupeni atrianensis filii quondam leonis et cum duobus aliis liberis hominibus per sacramentum
ad ipsa evangelia iurando dixit quod ipsam cartulam que tota superius per hordinem declarata
est, in qua ipse ademarius iudex subscriptus est, in omnibus quas continet, veracem esse. et
sequenter eum ipsa marenda soror eius, dum ibidem ipse maritus eius adesset, similiter ad ipsa
evangelia per sacramentum iuravit dicens sic esse verum, sicut ipse iohannes frater eius iuravit.
ad ipsam vero grusam et ad predictos alios sacramentales ipse mascinus per susceptum launegit
donavit ipsum sacramentum quod iurandi erant et finierunt ipsas causas. Ego autem dum
taliter ipsos iohannem et marendam iurantem vidi, rursus sicut inter ipsos iohannem et mascinum
convenit, iudicavi, ut ipse iohannes filius ipsius mauri et consortes eius et sui et illorum
heredes semper securiter habeant totas et integras suprascriptas res de iamdicto loco albole per
suprascriptas fines, quas ipsa carta quam adveravit, continere videbatur iuxta textum eidem
332
cartule, et faciant ex eis quod voluerint absque contrarietate ipsius mascini et heredum eius.
quod autem superius inter virgulos scriptum est, legitur: in aqua. et quod superius disturbatum
est, legitur: et usque viam trabersam antiquam que erat illa parte ipso fluvio in parte occidentis
que discernebat a fine suprascripti filii maraldi et madelmi. et taliter pro perpetua securitate
ipsius iohannis filii mauri et consortum eius et sui et illorum heredes tibi iohanni notario
scribere precepi.
+ Ego qui supra iohannes Iudex.
Torna all'inizio