|  
 
+ In nomine domini anno tricesimo primo principatus domni nostri guaimari, et secundo 
anno domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense ianuarius, tertia indictione. 
Memoratorium factum a nobis marinus filius petri romani, et iaquintus filius iohanni 
qui fuit de locum clusanu fines beneventi, eo quod ante ragemprandus iudex per combenientiam 
tradiderunt nobis ad laborandum raccho et romoaldus germani filii sassi inclite 
sortiones sue, quod est terra cum vinea et aliquanti castanei et inserti de locum capaczana, 
ubi sabuculo dicitur, quod eorum in sortione evenit da lando germano illorum, quod 
ipse racco vinea ipsa dividit in tertiam partem; unde ipse romoaldus compreensit ipsa sortione 
da pars occidentis per ec mensuria: de super capite fine ipso carbonario, inde passi 
triginta quinque, et a pars occidentis passi triginta nobem, de pede per medio ipso ballone 
passi triginta quinque; et ipse racco comprensit in sorte ipsa tertia sortione que est 
a pars orientis per mensuria: per ipso carbonario passi triginta tres, et in pede per ipso 
ballone passi triginta, et a pars orientis passi quinquaginta sex; et ipse lando compreensit 
ipsa sortione mediana per ipso carbonario passi biginti, et per ipso ballone passi biginti: 
tota omnis suprascripta mensuria ad iusto passum. Ideo, sicut diximus, ipsi racco 
 
et romoaldus tradiderunt nobis ambo ipse sue sortiones, tali hordine, ut amodo et omni 
tempore nos et nostros heredes, natos nascentes, inclite ambo ipse illorum sortionis nostre 
potestatis tenere et dominare, et ibidem abitare, et omnis nostre utilitatis iusta ratione 
ibidem facere, et inclite ipse ambo illorum sortiones temporibus suis laboremus et cultemus 
et propaginemus, sicut meruerit, et ubi meruerit, pastenemus per ipso bacuum, qui 
ibi est, cannietum et vinea, et sic omni tempore illut laborernus et cultemus, sicut locus 
ipse meruerit, ut bene pareat laboratum et cultatum, et salbum illut faciamus; et per 
tempore de vindemie faciamus illis vel eorum eredes scire, ut veniant, seu dirigant ibidem 
missum suum, et nos ipse illorum sortiones vindemiemus, et omnis vinum, et poma, 
et castanee, et insites ibique dividamus per medietatem, ipse castanee et insites secchemus, 
et sic ille dividamus: illis et suis eredibus tollant inde communiter medietatem, et 
nos medietatem; et de quod in ipso bacuum seminaverimus, demus inde illorum terraticum 
iusta consuetudinem de ipso locum; et quando ipso palmentum faciendum venerimus, deant 
nobis illis adiutorium duo tari boni; et quando ipsa casa faciendum venerimus, licentiam 
abeamus tam de lingnamina illorum, que ibi abunt, quam et de alia lingnamina nostra, 
et ibidem abitemus, sicut superius legitur. De qua per vona combenientia guadia nobis 
ipsi germani dederunt, et mediatore nobis posuerunt iohannes filius ursi pizulatu; et per 
ipsa guadia  et unc brebem 
scribsi ego dauferius notarius qui interfui. Verumtamen memoramus, ut amodo et usque 
duodecim anni inclita illorum tradictio nostre potestatis teneamus per suprascripto hordine; 
et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea illut tenere et laborare noluerimus, 
liceat nos inde exire cum omnis nostra causa mobilia, que ibi abuerimus, scepto 
casa et palmentum que ibi fecerimus, et pergamus ubi boluerimus, sine illorum contrarietate, 
et inclita ipsa rebus laborata, quale illo tempore meruerit, ad eorum remittamus 
potestatem, faciendum quod bolueri. Hec omnia suprascripta fecit ipse romoaldus de 
ipsa sortione sua, una cum eum esse urso thio et adbocatorem eius, quod subiunxit ego 
superius dictus dauferius notarius. 
+ Ego qui supra ragemprandus iudex.
  |  |