Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.703 » Pag 282 - 283

4.703
282
283

282
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri Guaimarii, et tertio
anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius, prima
indictione. Memoratorium factu a me maio abbate ecclesie sancti maximi, Una mecum adesset
roderisius advocatorem nostrum, Eo quod ante subscripti Idoneis hominibus per bonam
conbenientiam tradidimus iohanni filio mastali, qui fuit de granianna, et modo
est avitator in locum nuceria, ubi angre dicitur, medietatem de inclita curtem, quod pars
ipsius nostre ecclesie abet in ipso locum angre, ubi proprio casamavile dicitur, qui est
terra cum arbustis vitatis et bacuum uno tenientem infra as fines et mensuras. A pars
orientis fine ipsius ecclesie, unde via fuit, inde passos centum nonaginta quadtuor, usque
bia qui modo se andat, et per ipsa via abientem in pars meridie usque alia via publica
maiore, sunt inde passos quadraginta quinque. A parte meridie fine ipsa bia publica maiore,
que dicitur stabiana, sunt inde passos centum quadtuordecim. A parte occidentis rectum mensurati
passi septuaginta unum, et abinde revolbente in ipsa pars occidentis rectum et
exiente usque in fine de heredes domni radelghisi, sunt inde passi nonaginta quadtuor,
et abinde revolbente in pars septemtrionis contra ipsa padule et inde passi octuaginta
quadtuor. A pars septemtrionis fine ipsa padule pertinentem predicte nostre aecclesie, inde
passos centum septuaginta quadtuor. Totum mensuratum ad iusto passum hominum. De
hec vero rebus infra predictas fines et mensuras inclita medietate in ipsa pars occidentis
eidem iohanni tradidimus. Seu et tradidimus ei extra ipsas mensuras quantum plus potuerit,
cum predicta medietate exire lavorandum in ipsa padule in oc hordine, ut amodo
et usque decem anni conpleti ipse iohannes et suos heredes predictam nostram traditionem
sue potestatis tenerent et dominarent, et ibidem residerent et abitarent, et sue hutilitatis
iusta rationem ibi facerent, et annualiter usque ipso constitutum tota predicta nostra tradictione
apto tempore perfecte laborarent, potare, propaginare, et, ubi meruerit, arbores
et vites de bono vitineo ibidem planctarent, et sic illut annualiter lavorarent et hoperarent,
quatenus proficiant et non dispereant, et semper bene paread lavorata et cultata,
et, ubi meruerit, clusa; et quantum potuerint per tempore introire in ipsa padule lavorandum,
283
lavorent illut et faciant ibi ortora, et seminent annualiter tam ibi, quam etiam et
in ipsa alia traditionem, quale semente ibi meruerit, et tam ipsa ortora, quam et ipso
seminatum annualiter studient, et de omnis frudium et lavores quam inde exierit, de
totum deant annualiter ad pars predicte nostre ecclesie iusto terraticum et servitium secundum
consuetudinem de ipso locum; et per tempore de vindemie annualiter usque ipso
constitutum faciant scire pars predicte nostre ecclesie, ut ibidem dirigamus missum nostrum,
et illis totum ipso arbustum annualiter apto tempore rationaviliter vindemiaret et
poma exinde colligere, et omnis vinum et poma exinde ibique per medietatem dividant:
pars predicte nostre ecclesie tollad illud medietatem, et illis medietatem, et ipsa medietate
de ipso vinum que ad pars ipsius ecclesie inde venerit, illis portent illut usque cellarium
ipsius ecclesie, quod abemus in ipso locum nucerie, ubi dicitur ad pariti, et mittant illut
in organea que pars ipsius ecclesie eorum ibi assignaberit, ita ut illis organea ipsa perfecta
conciet. Missum vero que pars predicte nostre ecclesie annualiter ibidem direxerit,
illis eum nutriad secundum suam possivilitatem donec pro ipse vindemie et aire ibi steterit,
et dead ei palmentatica et airatica, sicut consuetudo est. Ad conpleto ipso constitutum
inclita predicta tradictionem hoperata bona et, ubi meruerit, clusa remittant ad potestatem
de pars predicte nostre ecclesie, et illis licead inde exire cum omni sua causa mobilia
et iret, ubi voluerit. De qua per bona conbenientiam guadia nobis ipse iohannes dedit, et
mediatores nobis posuit seipsum, et iohannes socerum suum filium sparani, et petrus filius
boni; et per eadem guadia obligavit se ipse iohannes et suos heredes, ut si taliter omnia
suprascripta per supradicto hordine nobis et ad pars predicte nostre aecclesie non adimpleberit
vel aliquit, de quod superius legitur, remobere aut contrare quesierit, tunc per
bona conbenientiam per ipsa guadia, componere obligavit se et suos eredes nobis et ad pars
predicte nostre aecclesie biginti auri solidos costantinos. Quod scripsi ego myrandus
notarius.
+ Ego romoaldus
+ Ego Iaquintus notarius me subscripsi
+ Ego ademari.
Torna all'inizio