Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.344 » Pag 174 - 175

2.344
174
175

174
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni
eius filio gloriosi principibus, mense augustus, decima indictione. Ideoque ego mulier nomine
gemma filia quondam mauroni et relicta fuit cuidam mirandi, eo quod ante idoneis
hominibus clarefacio, quoniam ante os annos pro quarta mea data et tradita fuit mihi per
maghenolfus, qui fuit socero meus et genitor richardi qui fuit priore viro meus, una pecia de
terra sua cum arboribus bitatis quam ipse maghenolfus habuit in locum nuceria procul ipso
balneo puplico qui est de ipsa diaconia de predictum locum nuceria, qui abet finis: de uno
latere, qualiter limite et sepe discernit, fine de heredes ermengari, et rebolbente per ipsa
fine et coniungente ad fine sancte marie de nuceria, et per ipsa fine rediente et exientem in
via puplica: de capite fine ipsa bia: de alio latu fine de hominibus atrianensi, et rebolbente modicum
per ipsa fine, et inde per ipsa sepe et limite coniungente in alia bia puplica: de pede
ipsa prenominata bia, et per ipsa bia coniungente ad ipsa priore fine de heredes nominati
ermengari. hec totum, sicut dictum est, ipse socero meus illut mihi in quarta dedit, sicut mea
scriptio est continentem; modo autem congruum est mihi inclitum illut donare iannaci atrianense
filio ursi: et ideo, sicut mihi congruum est, per anc cartam mea volumtate per consensum
et volumtate petri filio meus, in cuius mundium me supiacere palamfacio, dono atque ad semper
habendum confirmo tibi iamdicti iannaci inclita ipsa rebus per iamdicte finis cum omnia infra
se habentes omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua; et ipsa scriptio exinde pertinentes
tibi iannaci donabi at securiter et firmiter amodo et semper tu et cui per te illut vel
exinde datum paruerit, et vestris et illius heredibus illut habendum, dominandum, possidendum,
omnia inde faciendum quod volueritis absque omni contrarietate vel requisitione mea que supra
mulieri, et de meos heredes aut cuiquam hominibus. et pro hoc donum firmandum launegilt a
175
te inde recepi mantellum unum. finitoque launegilt ipsum aput nos ea ratione, per consensum
et volumtate de ipso filio meus obligo me et meos heredes amodo et semper antistandum et defensandum
inclita supradicta mea donatione cum bice de bia sua tibi et cui per te datum paruerit
et ad vestris et illius heredibus ab omnibus hominibus omnique partibus. si autem, sicut
dictum est, taliter illut vobis non defensaberimus, tunc, sicut in lex langobardorum de donum et
launegilt continet, ita ego et meos filios et heredes vobis vestrisque heredibus adimpleamus et
persolbamus iustitiam; et si ego aut meos filios et heredes illut vel exinde vobis vestrisque
heredibus tollere aut contrare seu remobere quesierimus, tunc ante omnia questio et causatio
nostra et de nostros filios et heredes adversus vos et vestros heredes sit exinde tacita et bacua,
et decem auri solidos constantinianos componere obligo me et meos filios et heredes tibi et cui
per te illut vel exinde datum paruerit et ad vestris et illius heredibus, et, sicut dictum est, omnia
suprascripta vobis adimpleamus. tamen quando per vos ipsis volueritis inde esse auctores et
defensores, tunc bice nostra licentiam et potestatem habeatis cum ipsa scriptio et cum quale alia
monimen et ratione inde habueritis, in omnibus inde causare et fine facere qualiter vultis, et per
vos ipsis illut vobis defensatis; nam quando me vel meos heredes inde quesieritis abere auctores
et defensores, remittite ad nostra potestate ipso scriptum et nos inde causemus usque ad veram
et diffinitam legem absque colludio, et post finem factam ipsa scriptio salba aput vos remittamus
ad abendum illa in iamdicta ratione. et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius. actum
salerno.
+ ego petrus
+ ego teudericus me subscripsi
+ ego petrus
+ ego madelmus.
Torna all'inizio