|
231
+ In nomine Domini. Anno millesimo quinquagesimo quarto ab incarnatione
domini nostri Iesu Christi, et quadragesimo quarto anno principatus
domni Paldolfi gloriosi principis et septimodecimo anno principatus domni
Landolfi filii eius, mense februario, octaba indictione. Memoratorium factum
a nobis Landolfus filio Onzelgari et Iohannes filio quoddam Iaquinti, de hoc
quod ante subscriptos idoneos homines, coniunximus nos in bonam convenientiam
cum Indelaupo clerico, filio cuidam Andree clerici, propter ipsa casa nostra
fabri ta solariata, quod nobis vendidit intus hanc betere Beneventi civitatem,
propinquo trasenda puplica que descendit ad porta Rufini, per finis et
cum tribus cartulis et cum dobus brebis inde pertinentes et cum portione de
tota alia monimina inde pertinentes et continentes, et obligavit se ipse Indelaupo
clericus et suis obligavit heredibus integra eadem sua venditione omni
tempore antistarent et defenderent nobis nostrisque heredibus et ad illis,
cui per nos exinde datum paruerit, et ad illorum heredibus ab omnibus hominibus
ab omnique partibus, velud per omnia nostra continet cartula, quod exinde
aput nos firmatam retinemus, qui est scripta per Iohannes notarium. Nunc
autem convenientibus inter nobis, tunc ipse Indelaupo clericus bona sua voluntate
guadiam nobis dedit et mediatorem nobis posuit se ipsum. Hoc tinore ut
omni tempore quando nos vel nostris heredibus aut illis, cui per nos exinde
datum paruerit, vel illorum heredibus habuerimus hominem paratum ad legem,
qui contrat nobis de ipsa sua venditione, quod continet eadem cartula nostra,
et scire fecerimus inde eodem Indelaupo clerico vel eius heredes, tunc
232
ipse vel suos heredes debeant se plicare nobis ad legem et recipere a nos ipsa
monimina inde pertinentes et continentes salvam ut non sit capsata neque falsata,
ad habendum illas per dies triginta ad causandum, quam et debeat recipere
a nos in manum ad legem ipsum hominem, qui contrat nobis de illud
quod iamdicta cartula nostra continet; et tam ipse Indelaupo clericus quam
et suos heredes amodo et semper antistent et defendant nobis nostrisque heredibus
et ad illis cui per nos exinde datum paruerit et ad illorum heredibus
in integrum quantum quantoque ipsa eadem cartula nostra continet
ab omnibus hominibus ab omnique partibus, sicut in eadem cartula nostra legitur
aut adimpleant nobis secundum testum de predicta cartula nostra; et
sem post ipsis dies triginta remittant aput nos tota eadem supradicta monimina
inde pertinentes et continentes salvam, ut non sit capsata neque falsata
ad habendum nos illas in supradicta ratione. Quod si omnia, qualiter superius
legitur, ipse Indelaupo clericus et suos heredes nobis nostrisque heredibus et
ad illis, cui per nos exinde datum paruerit, et ad illorum heredibus non adimpleverint,
aut si hoc remobere quesierint, sexaginta solidos constantinatos se
suosque heredes nobis nostrisque heredibus et ad illis, cui per nos exinde datum
paruerit, et ad illorum heredibus pena componere obligavit; et ea omnia, qualiter
prelegitur, invitis nobis adimplerent per iamdictam guadiam et se ipsum
mediatorem et per eadem obligata pena; et statuit nobis eodem Indelaupo clericus
ut tam nos quam et nostris heredibus et illis, cui per nos exinde datum
paruerit, et illorum heredibus, seu et quiscumque homo istum brebe aput se
habuerit, potestatem habeamus inde pignerare eum et eius heredes causa eorum
sine calumniis, usque dum adimpleverint nobis ea omnia, qualiter superius
legitur, per iamdictam guadiam et se ipsum mediatorem et per eadem pena obligata.
Ego Iohannes notarius interfui.
+ Ego Rodelgrimo.
+ Ego Berenardus.
| |