|
49
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense ianuarius, tertia indictione. memoratorium factum a me maraldus clericus filius
50
romoaldi clerici, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbatis ecclesie sancti maximi,
et ibique astante subscripti testes, per demandatione ipsius abbatis tradidit iohanni
filio amici una clusuria de terra cum binea de locum felline finibus salernitane, quod ego
in beneficium teneo a pars ipsius ecclesie per ec finis et mensuria: ab oriente fine bia,
inde sunt passi quinquaginta octo: a septemtrionis fine ipsius ecclesie, sicut media sepe
discernit, inde passi sexaginta quadtuor: ab occidente fine bia, inde passi sex: a
meridie fine ipsius ecclesie, inde media sepe discernit, inde sunt passi sexaginta unum,
totum ad iusto passum omini. per ipse finis et mensuria inclitum illut ei tradidimus, ut
amodo et usque quadtuor anni completi ad sua sit potestatem illut tenendum, et omnis
sue utilitatis iusta ratione ibi faciant, et per annum suis temporibus vinea ipsa scolciare,
propaginare, zappare, potare et inpalare ad palos sfixicii et ungiuni, et eos ligare,
et per annum salbum illum facere, et ubi meruerit, illum eos cludere; tantum quante propagini
excusserit da ipsa vinea in foras, ubi ille ...... abuerit, demus ei ad ipse propagini
pali, et per vindemie faciant nos scire, ut nos aut missum nostrum illum dirigamus, et
ille vinea ipsa vindemiare, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum inter nos dibidamus
per medietatem: nos tollamus illut medietatem, et ille medietatem; scepto si mihi
placuerit dua frudia ipsa vinea cum illum lavorare, potestatem abeamus cum illum eos
lavorare, et omnis lavore et spendium per partes mittamus; nos medietatem, et ille medietatem;
et ipso vinum de ipsa dua frudia dibidamus, inter nos in quartam parte: nos
tollamus inde tres sortis, et ille una sorte. ad ipso constitutum inclita suprascripta rebus
ad potestatem predicte ecclesie perveniat; unde pro taliter guadia mihi dedi et mediatorem
mihi posuit se ipsum, et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit inde contradixerit
et talia non adimpleberit, componere obligabit se et suos eredes mihi vel in pars
ipsius ecclesie biginti auri solidi costantini, et ad ipso constitutum completum inclita ipsa
curte clusa per suprascripta mensuria perveniat ad potestatem ipsius ecclesie, et liceat
illis inde exire cum omnis sua mobilia. et unc brebem scripsi ego iohannes notarius qui
interfui.
+ ego cicerus notarius me subscripsi
+ ego petrus notarius me subscripsi.
| |