Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.192 » Pag 26 - 27

2.192
26
27

+ In nomine domini secundo anno principatus domini mansoni. et domini
iohani eius filius. mense iunius. decima indictione. Ideoquem ego sillictus
filius ermengardi de miliano territorio lauritano. dum a domino Ihesu
Christo compulsi sumus quam et proce mercede et salbatione anime mee.
et pro mercede et salbatione anime marie dilecta uxori mea. offero in ecclesia
beate dei genitricis et birginis marie qui fundata esse videtur ad ipsa
turre supra ercica. in monte vesuveo. ubi domino iohannes benerabilis abbas.
regimen tenere videtur. una pecia de terra arbustata: rebus mea. in
loco miliano ubi proprium nomen castanea vocatur. et ipsa terra hec finis
habet. de uno latu fine de filii passari. in longum habet passi trigintaquinque
et cubita tria. ex alio vero latere fine ciciri germano meo in longum habet
passi quadragintaduo. et cubitum unum. de supto capite fine bia publica in
latitudo sunt passi decem et septem. desuper capite fine similiter de filii
passari in latitudo sunt passi triginta et unum. hec vero terra qualiter finis
posite sunt. et passi mensurati. ipsa inclita quomodo finis posite sunt tota
et inclita offeruimus in superdicta ecclesia et ad eius rectores. ad semper
habendum. et possidendum. et dominandum et fruendi omnia quecumque
ipse rectores uius ecclesie facere voluerit. quam inferius et superius et cum
bice de biis suis. et anditis suis et introiendum. et exiendum ut ipsa super
dicta pecia de arbusto quomodo per finis indicata et mensurata est cum toto
edificio suo tu qui supra domino iohannes benerabilis abbas rectores et gubernatores
superdicte ecclesie et posteris vestris abeatis et possideatis ipsa
pecia de terra quomodo per finis mensurata est cum toto edificio suo quomodo
supradictum est. et exinde obligo me ego qui supra sillictu: quam
et meis heredibus tibi qui supra nominati domini iohanni benerabilis abbati.
et ad posteris vestris de ipso sancto monasterio. hec predicta terra cum toto
edificio suo de ipsa terra. ab omnibus hominibus defendere et antestare promittimus.
et obligamus aut si nos ipsis forsitan per quobis modis aut ingenium
retornare quesierimus sibe nos aut nostris heredibus qui talia agere
voluerint abeat hanathema a trecentos decem et octo patres et partem habeat
cum iuda traditore domini nostri Ihesu Christi. et sic eum deglutiat terra
sicut dathan. et abiron. et insuper obligati siamus nos et nostros heredes
tibi nominati domini iohanni benerabilis abbati. quam et posteris vestris de
ipso sancto monasterio ad componendum quinquaginta solidi constantiniani
et in antea semper taceamus per inbitis per supra dicta obligata pena. et hanc
chartulam offertionis insuper scripta ratione sit vobis firma et stabilis semper
Sicut te aldemari diaconi et notarii scribere rogabimus
+ ego galdo
+ ego leo
+ ego petrus
Torna all'inizio