|
139
+ In nomine domini Vicesimo primo anno principatus salerni domni nostri Guaimarii,
Et primo anno principatus eius capue, glorioso princeps, mense martius, septima indictione.
Ego landenolfus comes filius quondam ademari comitis clarifico, quoniam pertinentem est
michi una pecia de terra cum arbustum in actum mitilianense, ubi terra gustini dicitur,
que est per hec finis et mensuriis: A pars quasi septemtrionis fine via, inde passi septuaginta
duo: A pars quasi orientis sunt passi sexaginta duo: A pars quasi meridiei sunt passi
quinquaginta quattuor: A pars quasi occidentis fine, medio vallone, inde passi quadraginta
tres, totum mensuratum ad iusto passum; Et congruum est michi integra ipsa suprascripta
terra cum arbustum et aliquanti castaneis pro amore omnipotenti deo et pro redemptione
et salutis anime mee dare et confirmare in monasterio puellarum sancti michaelis
et sancti stefani, quod costructum est intus hanc salernitanam cibitatem ad ortum magnum,
In quo nunc domna sikelgaita abbatissa preest. Et ideo ego predictus landenolfus
comes, sicut mihi aptum est, per hanc cartam ante testes optuli et dedi deo et in predicto
monasterio integra ipsa suprascripta pecia de rebus per supradictas fines et mensuras, cum
omnia intro se habentes omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via, Securiter
amodo et semper partem predicti monasterii eiusque rectores illut abendum, et omnia inde
faciendum partem predicti monasterii quod voluerit, sine cuilibet contrarietate vel requisitione.
Unde per combenientiam obligavi me et meis eredibus amodo et semper defensandum
ad partem predicti monasterii eiusque rectores integram ipsa suprascripta rebus cum
vice de ipsa via ab omnibus hominibus; Et si taliter etc. Statuta multa centum auri solidorum
constantinianorum. Quam te romualdus notarius scribere rogabimus actum salerno.
+ Ego qui supra landenolfus comes
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
| |