+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno tricesimo quarto: sed et constantino
frater eius magno Imperatore anno tricesimo primmo: die nonadecima mensis
aprili indictione septima neapoli: Per dispositum denique disponere et iudicare
itaque visa fuit quondam maria filia quondam iohanni ferrarii cui supra nomen
muca qui fuit coniux quidem cesarii ut at suum transitum dare pro anima sua
memorato cesario viro suo unde voluerit. idest auri tari viginti quatuor: et
iret per manibus nostris videlicet gregorio ferrario filio quondam iohanni: et
iohanne ferrario filio quondam petri ferrarii cui supra nomen corbi distributoribus
eius: et ipsum pretium distribueremus illos pro sua hanima sicut ipsa
nobis disposuit: et sicut ipsu dispositum eius continet: et si memorato cesario
viro suo aut alia quabis personas de memoratum pretium qualibet dilatione
aut contrarietate nobis fecerit et noluerit nobis dare memorati tari quos superius
pro anima sua iudicabit tunc licentiam et potestatem aberemus nos memoratis
distributores atpreendere in omnia sua hereditate seu substantia de
intus et foris ubi nobis placuerit: et venumdare cui voluerimus: tantum
autem inquit unde memorati tari tolleremus: et sic distribueremus illut pro
sua hanima sicut ipso dispositum suum continent: et quia memorato cesario
viro suo nec suis heredibus ipsum pretium noluit nobis dare: hiccirco conbenit
inter nos memoratis distributores: et videlicet stephano negotiatori filio quondam
iohanni: et a presenti die per hanc chartula venumdedimus et tradidimus
tibi memorato stephano negotiatori: Idest inclita una petia sua de terra
que ponitur in campo de miana: una cum arboribus et introitum suum et
omnibus sivi pertinentibus: pertinente ad ea per parentorum suorum: coherente
sivi ab uno latere terra sancte neapolitane ecclesie sicuti inter se sepis et fossatus
exfinat: et de alio latere coheret terra monasterii sancte patricie sicut
inter se lebata exfinat: et de uno capite est caba pubblica: et ex alio capite
coheret terra leoni ferrarii cui super nomen papalone: unde nihil nobis
exinde aliquot remansit aut reserbavimus nec in aliena cuiusque persona quod
absit comisimus aut iam comictimus potestate: set a presenti die et deinceps
prenominata memorata inclita petia sua de memorata terra posita in memorato
campo de miana: una cum arboribus et introitum suum et omnibus sivi
pertinentibus: et sicuti illa per memoratas coheretias nos tibi insinuavimus
sicut superius legitur: a nobis tibi sint venumdatas et traditas in tua tuisque
heredibus sint potestate quidquid exinde facere volueritis ab odierna die
semper liberam abeatis potestate: et neque a nobis memorato gregorio ferrario
et iohanne ferrario distributoribus eius neque a nostris nec a suis heredibus
vel a nobis personis summissis nullo tempore numquam tu memorato
stephano negotiatore aut heredes tuis quod absit abeatis exinde aliquando quacumque.
requisitione aut molestia per nullum modum nec per summissis personis
a nunc et in perpetuis temporibus propter quot accepimus a te exinde
in presentis in omnem decisione seu deliberatione: idest auri tari viginti
quimque que nos presens presentis dedimus et espensimus pro anima quondam
memorata maria sicut ipsa nobis disposuit et sicut ipse dispositum suum
continet que aput nos abemus: quia sic inter nobis stetit: si autem nos
memoratis distributores aut heredes nostris quobis tempore contra hanc chartulam
venditionis ut super legitur venire presumserimus et in aliquit hoffensi
fuerimus per quobis modum aut summissis personis: tunc componimus
tibi tuisque: heredibus auri solidos duoodecim bythianteos et hec chartula ut
super legitur sit firma: scripta per manus iohanni curialis per memorata
indictione +
hoc signum + manus memoratis distributores quod ego qui memoratos
ab eis rogatus pro ei subscripsi et memorati tari traditos vidi +
+ ego sergius filius domini stephani rogatus a suprascriptis distributores
testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ Ego mastalus Curialis. rogatus a memoratis distributores testis subscripsi
et memorati tari traditos vidi +
+ ego leo filius domini petri monachi rogatus a suprascriptis distributores
testi subscripsi et suprascripti tari traditos vidi +
+ Ego iohannes Curialis post subscriptionem testium Complevi et absolvi
per memorata septima indictione +
|