|
20
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo
anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense aprili undecima indictione. Coram me Rottelgrimo comite
et iudice Iaquintus filius Petri iudicis et Iaquintus filius quondam
Iohannis, dum ibidem ipse Petrus iudex adesset, coniuncti sunt
ad dividendam inter se terram cum insiteto et aliquanta vinea et
vacuo quam comunem habent foris hac civitate in loco Transboneia,
ubi proprio Maianum dicitur. et sicut inter eos convenit, diviserunt
eam in duas sortes: unam sortem fecerunt in parte
orientis et aliam in parte occidentis per fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas. ipsa sors a parte orientis est: a
parte meridiei finis via et passus quinquaginta octo; a parte
occidentis finis alia sors et passus triginta septem; a septemtrione
finis alia via que discernit ab alia rebus suprascripti
Iaquinti filii Iohannis et a rebus que ipsi filio suprascripti iudicis
obligata est et passus quinquaginta sex; ab oriente finis aliorum
et passus tredecim. ipsa sors a parte occidentis est: ab ipsa parte
meridiei finis ipsa via et passus quattuordecim; ab occidente
finis suprascripti Iaquinti filii Iohannis et passus quinquaginta;
a septemtrione finis alia via et passus quadraginta duo; ab
oriente finis ipsa alia via et passus triginta septem et coniungit
in ipsa alia sorte, et ab ipsis triginta septem passibus ascendit iuxta
ipsam aliam sortem passus alii triginta septem usque priorem
finem. et ipse Iaquintus filius suprascripti Iohannis
21
compreensit ipsam sortem ab ipsa parte orientis qualiter superius
facta est, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de suprascriptis viis. ea ratione ut semper sit
in potestate sua et heredum eius et ille et eius heredes licentiam habeant
de ea facere quod voluerint; et ipse Iaquintus filius ipsius iudicis
compreensit ipsam sortem ab ipsa parte occidentis qualiter
superius facta est, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit
in potestate sua et heredum eius et ille et eius heredes licentiam
habeant de ea facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Iaquintus
filius Iohannis et Ursus germanus eius guadiam ipsi Iaquinto
filio suprascripti iudicis dederunt et fideiussorem ei posuerunt Petrum
filium quondam Landonis qui fuit filius Sassi, et per ipsam
guadiam ipse Iaquintus filius Iohannis obligavit se et suos heredes
semper permanere cum ipso Iaquinto filio suprascripti iudicis et illius
heredibus in suprascripta divisione qualiter supra legitur. et si
ipse Iaquintus filius Iohannis et suos heredes cum ipso alio Iaquinto
et illius heredibus in suprascripta divisione qualiter supra legitur semper
firmiter non permanserint et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse
Iaquintus filius Iohannis obligavit se et suos heredes componere
ipsi Iaquinto filio suprascripti iudicis et illius heredibus triginta auri
solidos constantinatos et in suprascripta divisione qualiter supra
legitur semper firmiter permanere. et ipse Ursus per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam remobere
aut contradicere presumpserint, componere ipsi Iaquinto
filio suprascripti iudicis et illius heredibus triginta auri solidos constantinatos
et quod suprascriptum est firmum permaneat. quod
autem superius inter virgulos scriptum est legitur "eos". suprascripta
fecit ipse Iaquintus per absolutionem suprascripti Petri iudicis genitoris
sui. verumtamen quoniam ipsa via que est a parte ipsa
orientis, que iuxta ipsam sortem ab ipsa parte occidentis ducit,
discernit a rebus suprascripti Ursi. et suprascripto disturbatum
legitur "coram". Et taliter meo precepto Iohannes notarius scripsit. S.
+ Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
| |