Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1219 » Pag 274 - 275

7.1219
274
275

274
MCCXIX
A. D. 1056
+ In nomine domini nostri ihesu christi. tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi,
et nono anno principatus domni landolfi filio eius gloriosis principibus, die dominico,
quarto die stante mense ianuario, nona indictione. Memoratorium factu a me angelo filio
quondam stephani avitante de finibus laneo, loco ubi dicitur puczanellu, qualiter presentia
aydulfi iudici et de aliis testibus, sicut convenit inter me et gustabile filium quondam
garofali, et tunc per eadem combenientia voluntarie sue guadia michi dedit ipse qui supra
gustabile, et fideiussore mihi posuit iohannem filium quondam ursiciaci avitatori de
ista fines de laneo loco ubi dicitur airole tali tinore, quatinus ipse qui supra gustabile
tollat et abeat sibi legitimam uxorem ad semper abendum maria sororem meam et filia
suprascripti genitori mei: si vero se tornare voluerit ...... maria sororem meam sibi
tollere noluerit legitimam uxorem, ad semper ...... ut dictum est, quinquaginta vizianteos
solidos pena seipse qui supra gustabile michi qui supra ……. vel ad meis
heredibus componere obligavit; et predicta maria sororem meam sibi per inbitis tollat et
abeat ………………….. ei tradidi legitimam
uxorem ad semper abendam .…. iusta legem recepi anulum constantini inter
nobis ……………….. gustabile iamdicta maria
sororem meam sibi legitima uxorem ad semper abendum, ut dictum est, quatinus a die
illa et semper talem que legem et iustitia habeat ipsa dicta sororem meam apud ipsum
qui supra gustabilem virum suum, tunc quale legem et iustitiam habet, una et alia parte
eique sorori mee uxori sue, que bene et pacifice adque perfecte vibet in casa cum virum
suum, et colat eam ex omni parte iusto bono hordine, secundum suam potentiam, sicut
275
alter paras et suam colet uxorem, et iniuste ei non faciat, neque alia femina adulteret;
si autem ego qui supra angelo, vel meos heredes, seu cui hec scriptio in manu paruerit,
eique gustabili crimen miserimus, quod predicte marie sorori mee uxori sue iniuste fecisset,
aut cum alia femina adulterium commisisset, postquam ille eam sibi uxorem sociabit,
et ille non fuerit nobis exinde iurare solus ad evangelia, quod predicte marie sorori
mee uxori sue iniuste non fuisset, aut cum alia femina adulterium non commisisset,
postquam ille eam sibi uxorem sociabit, tunc per omnem vicem quando ille nobis vel eis
talia non fuerit exinde ausus iurare solus ad evangelia, ut dictum est, obligavit nobis vel
eis componere auros solidos quinque viginti; et quando nobis exinde iuraberit, ut dictum
est, ipsa vice inde a nos amplius calumnie solutus maneat, et si exinde pigneratio facta
fuerit, stetis inter nobis ut per sacramentum ipsum factum et compositio datum fuerit,
pignera ipsa integra retdantur, ut sine compositione se recolligatur; de quibus, si necessum
fuerit, ad pignerandum obligabit nobis suprascripto iohannes fideiussore se et suos
heredes michi et ad meis heredibus, seu cui scriptio ista in manu paruerit pro nomine bobi,
et bacce, et iumente, et caballi, et porci sui et de aliis rebus suis usque ad legem. scripsi
ego petrus notarius et interfui.
+ Ego qui supra Aydulfus iudex.
Torna all'inizio