Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.11 » Pag 11 - 12

1.11
11
12

11
+ In nomine domini secundo anno imperii domno michahil, Mense octubri undecima indictione.
Memoratorium factum a me domno arnaldo diacono et sum priores in ecclesia sancti iacobi
apostoli clarefacimus nos, quia coniunsimus per bona conbenientia cum aldemari filio polcari coram
presentia domno iohanne magnifico iudice et aliorumque subscriptorum testium et per bona
convenientia dedit et tradidit nobis tota et integra ipsa terra, que est in locum qui dicitur gruzano
da ista pars et da illa quantum nobis pertinet per lege per hec finis et mensure, quomodo
nobis illa consignavit. De prima vero pars, quod est fine ipsa terra de falco filio petri et quomodo
salit de termine in termine sunt passi sexcenti quadraginta et nobe: de secunda vero pars quod
ea fine de ipse terre bacue (deest nomen) inde sunt passi, quomodo pergitur de termine in termine
12
ulter ipso gruzano usque in ipso vallano de sancto barbato, quattuorcenti septuaginta et sex: de
tertia pars, quod est a fine quomodo descendit ipso ballone de sancto barbato et coniungit se cum
ipso gruzano que non est ad passo mensurato, set omni tempore per ipso iamdicto ballone ista
fine vocatur et coniunta est usque in prima fine. Tali quidem hordinem dedit et tradidit nobis
ipsa iam supradicta terra, ut nos nominato arnaldo diacono ibidem faciamus cum deo auxilio
beneficio, et qualiscumque beneficium ibidem facimus, at cunctis diebus vite mee dominemus
illum in nostra potestate et in nostro arbitrio absque omni incenso; et qualiscumque tempore ad
me arnaldo diacono deus de isto mundo vocaverit, ut tale beneficium quod post meum obitum inventum
fuerit in ipsa hereditate, quod supra declarabimus, ut recipiat prenominato aldemari ipsa
medietate aut heius heredes absque omni intentione, et ipsa reliqua medietate de ipso beneficio
et de ipse terre remaneat in nostra potestate ad faciendum omnia quod mea fuerit voluntate. Et
in ista supradicta conbenientia taliter fecit nobis plaitum, ut da ipso locum, qui dicitur palmule
et usque in ipso gruzano ubicumque invenire potuerimus terre et usque in ipso flubio salsula
quod ad ipso prenominato aldemari pertinet per lex, ut similiter siad in nostra potestate sicut
et istum beneficium, quod supra declarabimus. Unde guadia nobis dedit ipso prenominato aldemari
et mediatorem nobis posuit petrus filius romaldi, et obligavit se nobis, vel cui istum brebe in
manu paruerit in vice nostra ille nominato aldemari et suos heredes, ut si taliter nobis, quomodo
superius diximus, per hordine adimplere noluerit et aliqua intentione nobiscum excitare voluerit
tollendum illum de nostra virtute aut dominatione, excepto ipsa supradicta medietate quod supra
declarabimus, set ipsa nostra medietate ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et
defendere debeat illa nobis, per inbitis obligavit se nobis vel suos heredes componere centum
quinquaginta aurei solidi et ipsa iamdicta conbenientia omni tempore firma et stabile permanea
in eadem guadia et per districtum ipsum mediatorem, qui tribuit nobis ad pignerandum omnia
sua pignera, tandiu donec per inbitis adimpleat nobis omnia, quod superius diximus. Quam te
iohannes diaconus et notarius hanc cartam conbenientie scribere rogabimus, qui et interfuisti.
Actum intra luceriam indictione feliciter.
+ ego iohanne iudex
+ ego rofrida teste.
Torna all'inizio