|
432
Consulibus et populo Aretino.
Quantus in persona venerabilis fratris O(ctaviani) Hostiensis episcopi apud castrum
Montis sancte Marie, in divine maiestatis offensam, iniuriam apostolice sedis et cleri
totius opprobrium fuerit commissum excessus, vestra discretio non ignorat: qualiter
etiam, in titulum memorie sempiterne, castrum ipsum de mandato nostro funditus sit
eversum ad vestram novimus notitiam pervenisse. Verium, sicut nostris est auribus intimatum,
vos castrum ipsum rehedificare intenditis, et memoriam vindicati excessus in
rehedificatione ipsius penitus abolere. Ouod, si fieret, in iniuriam apostolice sedis et nostram
perpetuo redundaret. Quia vero de vestra discretione non credimus quod Romanam
ecclesiam ledere de conscientia certa velitis, universitatem vestram monemus et
hortamur attentius, ac per apostolica vobis scripta mandamus, castrum ipsum nec vos
rehedificetis ulterius nec rehedificari ab aliis permittatis: alioquin, quantumcumque
vobis molestum existeret vos in aliquo molestare, id non possemus in patientia tollerare.
| |