Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 445 » Pag -

Arch. Capit. Arezzo n. 445

381
|| C(ristianus) Dei gratia maguntine sedis archiepiscopus, Germanie archicancellarius et
sacri imperii in Italia legatus, Adanulfo et ceteris eiusdem ecclesie fratribus in perpetuum ||.
Imperatorie mansuetudinis benignitas nostreque legationis consuevit providentia
loca divinis cultibus mancipata clementer protegere, et a pravorum incursibus attentius
defensare. Eapropter cognoscat universa imperii fidelium multitudo, quod nos canonicam
sancti Donati, iuxta Aretinam civitatem sitam, sub inperatorie maiestatis protectione et
nostra suscipimus, et tam eidem canonice quam Adanulfo preposito et fratribus eius
castellum et curtem de Toppole et villam de Verrazano cum edificiis et pertinentiis suis,
et beneficium sive feodum quod Quintavallis et eius nepos Astuldus ab ecclesia sancti
Donati habuerunt, ubicumque sit, concedimus, tradimus et presentis scripti privilegio
confirmamus et communimus. Statuimus igitur, et imperiali qua fungimur auctoritate
firmiter et districte precipimus, ut nulla civitas, nullum castrum, nullus locus, nullus
comes, nullus capitaneus, nulla omnino sacri imperii persona prenominatam canonicam
sancti Donati super prefatis possessionibus aut quibuscumque bonis ad eam pertinentibus
temere inquietare aut illicita vexatione molestare presumat, nec huius nostre
confirmationis paginam infringere audeat. Si quis autem huic imperatorie maiestatis
et nostro edicto obviare presumpserit, centum marcas auri purissimi; medietatem camere
imperiali, retliquam partem prefate canonice sancti Donati pro pena componat. Peractionis
huius rei testes sunt Rainerius Ubertini, Arengarius consul aretinus, Willikinus et
alii quamplures discreti et honorati viri.
Datum in comitatu florentino, in episcopatu fesulano, apud villam de Quercio, anno
dominice incarnationis M. C. lxxiiii, indictione vii, octavo idus madii.
(Sd.)
Torna all'inizio