Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.652 » Pag 197 - 198

4.652
197
198

197
+ In nomine domini Anno tricesimo primo principatus domni paldolfi, et vicesimo quinto
anno principatus domni landolfi filii eius, et primo anno principatus domni paldolfi filii
supradicti domni landolfi, gloriosi principibus, mense aprilis, decima indictione. Ideoque
Ego ademari filius sassi declaro, quoniam ante os annos posuit in pingno dilecti filii lupi
duobus torne de vinea et viridiario, quod ego pertinentem abeo, ubi curti-gualduli dicitur,
pro quinque solidis constantinianis aurei boni quod ipse michi prestabi, et scriptum inde aput
se firmatum retinet: set, dum non me sentio, unde ego ei ipsi solidos retdere possat, preter
si ipsa rebus vindere et pretium exinde accipere pro hoc et aliam meam necessitatem peragendum;
pro ideo ego eodem dilectus rogabi, ud adiungere ipse michi duos solidi, et ego
ei vindere integram ipsam rebus in omnibus, sicut ego ei illud in pignum posui, et sicut
ipsum scriptum eius est continentem. Cumque cum eo taliter loquutus sum, bonum inter
nobis esset comparuit. Quapropter ego superius dictus ademari, ideo, dum michi congruum
esse videtur, bona etenim mea volumtate, quam et pro firmam stabilitatem interesset
iaquintus presbiter et iudex et aliosque idoneos homines, qui supter scripti sunt, pro anc
quoque videlicet cartulam vindedit tibi eidem dilecti tota et integra ipsa iamdicta vinea
et viridiario de iamdicto loco, quod ego tibi in pignum ante os annos posuit pro ipsi
quinque solidi, que videtur esse eadem rebus infra hec finis: de una parte fine bia antiqua:
de alia parte fine, sicut termiti ibidem positi sunt inter ec rebus et rebus aldi, deinde qualiter
descendit, sicut termiti positi sunt, a rebus mea et rebus ipsius aldi, et ab inde quomodo
descendit per termiti qui positi sunt inter ac rebus et rebus offi et de eius consortibus, usque
in limite qui est inter ac rebus et rebus dauferi filii leoni et de eius consortibus; deinde
revolbentem et qualiter vadit per eodem limite usque in termiti ab eodem termite revolbente,
et quomodo ascendit usque in alio termine, qui stare videtur erga supradicta bia et reconiungit
se in eadem bia. Infra ec vero fines, que prelegitur, ex ea vinea et viridiario, nec
198
michi qui supra, nec ad eredibus meis, nec quartam partem exinde uxori mee, nec cuicumque
alteri abendum non aliquit exinde reserbabit, set totum et integrum illud infra iamdicte
fines, una cum inferius et superius, cum biis et anditis suis, seu cum omnibusque suis pertinentiis,
quomodo et qualiter ego tibi illud in pignum positum abuit, sic totum et integrum
illud tibi bendidi, abendum et possidendum tu qui supra quam et tuis heredibus. Unde
pro anc mea benditione vobis confirmandum, continuo recepi ego inde a te pro finitum
vero pretium unum solidum constantinum aureum bonum mezanum, simulque et una asina
pro appretiatam unum alium solidum constantinum aureum bonum mezanum, et imputabo
michi inde a te ipsi iamdicti quinque solidi, quod tu michi ante os annos prestasti, sicut
ic supra declarabi; finita est enim mea venditionem, Ea videlicet ratione, ud amodo et semper
integra eadem mea benditione, velud prelegitur, tam tu qui supra dilectus quam et
tuis heredibus abere et possidere securiter, exinde faciendum omnia quod volueritis, sine
contrarietate mea et de meis eredibus et sine cuiuscumque requisitionem. Unde repromitto
et obligo me ego ipse ademari, et obligo meis heredibus tibi qui supra dilecti et ad tuis
heredibus eadem mea benditionem in integrum, sicut prelegitur, amodo et semper nos
vobis illud antistare et defendere promittimus, tam a parte uxori mee, quam et ab omnibus
hominibus ab omnique partibus; quod si illud minime vobis antistare et defendere noluerimus
aut non potuerimus, vel si ego aut meis heredibus de ex predicta mea venditionem
tecum aut cum tuis heredibus per qualiscumque inventa ratione causare aut contendere
presumserimus, volendum exinde vobis aliquit tollere, aut contrare, vel amminuare, aut
si oc returnare aut remobere quesierimus, ideo ante omnia questio et causatio nostra exinde
adversus vos omnimodo et tacita sint, et duplum totum supradictum pretium, tam ego
quam et meis heredibus tibi eique dilecti tuique heredibus, vel illius homini, qui anc cartulam
pro parte et vice nostra vobis in causationem ostenderit, componere obligabit; et quod
aput vos remelioratam paruerit ec nostra benditione in quabis parte, sub estimatione de
bonis hominibus nos vobis restituere placitamus pretium; de colludio vero, si a vos pulsati
fuerimus ad dei evangelia, nos nobis exinde legibus satisfaciamus. Quam te Iaquintus clericus
et notarius taliter scribere rogabi. Actum monte-aperto feliciter.
+ ego qui supra iaquintu presbiter
+ ego aldu.
Torna all'inizio