Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1137 » Pag 135 - 136

7.1137
135
136

135
MCXXXVII
A. D. 1050
+ In nomine domini Tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimarii Glorioso
principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et decimo anno
suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis,
mense aprilis, tertia indictione. Memoratorium factum a me urso filio quondam cellino,
eo quod ante subscriptis idoneis hominibus tradidit michi iohannes monachus et abbas
monasterio sancto archangelo, quod situm est in monte coraci de cilento, tres peciole de
terre contra pars ancilla dei, rebus eidem monasterio, ad habendum et pastinandum, nato
nascientem, in tertiam partem una cum alefanto adbocatorem eidem monasterio. In primis
ipsa huna pecia super ipsa bia habet mensura: a pars occidentis abet passos quadraginta:
de super a pars meridie sunt passi viginti, et descendente a pars orientis, sunt
passi quadraginta uno, et abiente a pars septemtrionis secus ipsa via publica usque in
prima fine sunt passi viginti duo et cubitum huno. Et ipsa alia pecia de subtus ipsa bia
abet as mensura: per ora iusta bia passi decem, et descendente a pars occidenti abet
passos triginta tres et cubita tres: de subtus a pars septemtrionis sunt passi duodecim, et
sicut ascendit a pars orientis usque in predicta via sunt passi triginta duo, et abinde a
foris ipsi passi sedilia et iusto horto; ubi modo residemus, a subtus ipsa bia, et iterum
iusta ipsa sedilia et orto ipsa alia pecias de terra has mensura dicitur esse: a pars orientis
passi viginti duo: a septemtrione passi decem et opto et cubita dua: a pars meridie secus
ipsa bia puplica sunt passi quattuordecim usque in prima finem cum linea mensuratum
ad iusto passu, ut liceat me meique heredibus in ipsa sedilia sedere et pro me orto facere,
et ipse tres pecie de terre introire et fobere, laborare binea, et salices et poma
plantare, et omnis nostre hutilitatis ibidem facere; et licentiam habeamus nos et nostris
heredibus in rebus predicto monasterio introyre iusta ratione arbores incidere pro clusurie,
et pedamento faciendum; et hamodo usque anni septem quicquid binum vel fruge
inde exierit, nobis nostrisque heredibus sint potestate. Completi vero anni septem, demus
ad predictum abbatem et pars ipsum monasterio et eius rectores, et de omni fruge, exceptis
de ipso horto factum paratum ad palmentum demus tertiam partem, nobis nostrisque heredibus
136
abeamus ipse due partes, et defenset illud nobis ipso abbate, et eius successores, et
pars ipsum monasterio, et ad nostris heredibus cum introitu et exitu et cum vice de viis
de omnis umana persona. Nam, si nos vel nostros heredes inde exire boluerimus, licentiam
abeamus cum omni nostra mobilia et periere hubi boluerimus; et si usque tres anni
iterum rebersi fuerimus, iterum ipse clusurie, sicut ille inbenerimus, taliter recolligamus
in supradicta ratione illud habendum. Quod si taliter etc: Sequitur formula consueta,
datis guadiis et posito fideiussore maraldo filio quondam Iohannis. Statuta est mulcta viginti
auri solidorum Constantini. Et frudia de ipso horto nostre sint potestati; et qui supra legitur
de ipso mediatore est fideiussore iohanni fllio petri musuriccla. Et taliter scribsit
hunc brebem ego landus presbiter et notarius actum cilento et interfui.
Torna all'inizio